| tum P. Sulpicius secundum uota in Capitolio nuncupata | 31.14.1.1 |
| paludatis lictoribus profectus ab urbe Brundisium uenit et, | 2.1 |
| ueteribus militibus uoluntariis ex Africano exercitu in legiones | |
| discriptis nauibusque ex classe Cn. Corneli electis, altero die | |
| quam a Brundisio soluit in Macedoniam traiecit. ibi ei | 3.1 |
| praesto fuere Atheniensium legati orantes ut se obsidione | |
| eximeret. missus extemplo Athenas est C. Claudius Cento | |
| cum uiginti longis nauibus et mille militum—neque enim | 4.1 |
| ipse rex Athenas obsidebat: eo maxime tempore Abydum | |
| oppugnabat, iam cum Rhodiis et Attalo naualibus certamini- | |
| bus, neutro feliciter proelio, uires expertus, sed animos ei | 5.1 |
| faciebat praeter ferociam insitam foedus ictum cum Antiocho | |
| Syriae rege diuisaeque iam cum eo Aegypti opes, cui morte | |
| audita Ptolomaei regis ambo imminebant. | |
| contraxerant autem sibi cum Philippo bellum Athenienses | 6.1 |
| haudquaquam digna causa, dum ex uetere fortuna nihil | |
| praeter animos seruant. Acarnanes duo iuuenes per initiorum | 7.1 |
| dies non initiati templum Cereris imprudentes religionis | |
| cum cetera turba ingressi sunt. facile eos sermo prodidit | 8.1 |
| absurde quaedam percunctantes, deductique ad antistites | |
| templi, cum palam esset per errorem ingressos, tamquam ob | |
| infandum scelus interfecti sunt. id tam foede atque hostiliter | 9.1 |
| gens Acarnanum factum ad Philippum detulit impetrauitque | |
| ab eo ut datis Macedonum auxiliis bellum se inferre Athenien- | |
| sibus pateretur. hic exercitus primo terram Atticam ferro | 10.1 |
| ignique depopulatus cum omnis generis praeda in Acarnaniam | |
| rediit. et inritatio quidem animorum ea prima fuit: postea | |
| iustum bellum decretis ciuitatis ultro indicendo factum. | |
| Attalus enim rex Rhodiique persecuti cedentem in Mace- | 11.1 |
| doniam Philippum cum Aeginam uenissent, rex Piraeum | |
| renouandae confirmandaeque cum Atheniensibus societatis | |
| causa traiecit. ciuitas omnis obuiam effusa cum coniugibus | 12.1 |
| ac liberis, sacerdotes <cum> insignibus suis intrantem urbem | |
| ac di prope ipsi exciti sedibus suis acceperunt. |