| in contionem extemplo populus uocatus ut rex quae | 31.15.1.1 |
| uellet coram ageret; deinde ex dignitate magis uisum scribere | |
| eum de quibus uideretur quam praesentem aut referendis | 2.1 |
| suis in ciuitatem beneficiis erubescere aut significationibus | |
| acclamationibusque multitudinis adsentatione immodica | |
| pudorem onerantis. in litteris autem, quae missae in con- | 3.1 |
| tionem recitataeque sunt, commemoratio erat beneficiorum | |
| primum in ciuitatem suorum, deinde rerum quas aduersus | |
| Philippum gessisset, ad postremum adhortatio capessendi belli | 4.1 |
| dum se, dum Rhodios, tum quidem dum etiam Romanos | |
| haberent: nequiquam postea, si tum cessassent, prae- | |
| termissam occasionem quaesituros. Rhodii deinde legati | 5.1 |
| auditi sunt; quorum recens erat beneficium, quod naues | |
| longas quattuor Atheniensium captas nuper ab Macedonibus | |
| reciperatasque remiserant. itaque ingenti consensu bellum | |
| aduersus Philippum decretum. honores regi primum Attalo | 6.1 |
| immodici, deinde et Rhodiis habiti: tum primum mentio | |
| inlata de tribu quam Attalida appellarent ad decem ueteres | |
| tribus addenda, et Rhodiorum populus corona aurea uirtutis | 7.1 |
| ergo donatus, ciuitasque Rhodiis data quemadmodum Rhodii | |
| prius Atheniensibus dederant. secundum haec rex Attalus | |
| Aeginam ad classem se recipit; Rhodii Ceam ab Aegina, inde | 8.1 |
| per insulas Rhodum nauigarunt omnibus praeter Andrum | |
| Parumque et Cythnum, quae praesidiis Macedonum tene- | |
| bantur, in societatem acceptis. Attalum Aeginae missi in | 9.1 |
| Aetoliam nuntii expectatique inde legati aliquamdiu nihil | |
| agentem tenuere. sed neque illos excire ad arma potuit, gau- | 10.1 |
| dentes utcumque composita cum Philippo pace, et ipse | |
| Rhodiique, cum, si institissent Philippo, egregium liberatae | |
| per se Graeciae titulum habere potuissent, patiendo rursus | 11.1 |
| eum in Hellespontum traicere occupantemque Thraeciae | |
| opportuna loca uires colligere, bellum aluere gloriamque | |
| eius gesti perfectique Romanis concesserunt. |