| Abydeni primo tormentis per muros dispositis non terra | 31.17.1.1 |
| modo adeuntes aditu arcebant sed nauium quoque stationem | |
| infestam hosti faciebant; postea, cum et muri pars strata | 2.1 |
| ruinis et ad interiorem raptim oppositum murum cuniculis | |
| iam peruentum esset, legatos ad regem de condicionibus | |
| tradendae urbis miserunt. paciscebantur autem ut Rhodiam | 3.1 |
| quadriremem cum sociis naualibus Attalique praesidium | |
| emitti liceret atque ipsis urbe excedere cum singulis uesti- | |
| mentis. quibus cum Philippus nihil pacati nisi omnia per | 4.1 |
| mittentibus respondisset, adeo renuntiata haec legatio ab | |
| indignatione simul ac desperatione iram accendit ut ad | 5.1 |
| Saguntinam rabiem uersi matronas omnes in templo Dianae, | |
| pueros ingenuos uirginesque, infantes etiam cum suis nutricibus | |
| in gymnasio includi iuberent, aurum et argentum in forum | 6.1 |
| deferri, uestem pretiosam in naues Rhodiam Cyzicenamque | |
| quae in portu erant coici, sacerdotes uictimasque adduci et | |
| altaria in medio poni. ibi delecti primum qui, ubi caesam | 7.1 |
| aciem suorum pro diruto muro pugnantem uidissent, ex- | |
| templo coniuges liberosque interficerent, aurum argentum | 8.1 |
| uestemque quae in nauibus esset in mare deicerent, tectis | |
| publicis priuatisque quam plurimis locis possent ignes | |
| subicerent: id se facinus perpetraturos praeeuntibus ex- | 9.1 |
| secrabile carmen sacerdotibus iure iurando adacti; tum | |
| militaris aetas iurat neminem uiuum nisi uictorem acie ex- | |
| cessurum. hi memores deorum adeo pertinaciter pugnauerunt | 10.1 |
| ut, cum proelium nox diremptura esset, rex prior, territus | |
| rabie eorum, pugna abstiterit. principes, quibus atrocior pars | 11.1 |
| facinoris delegata erat, cum paucos et confectos uolneribus ac | |
| lassitudine superesse proelio cernerent, luce prima sacerdotes | |
| cum infulis ad urbem dedendam Philippo mittunt. |