| ante deditionem ex iis legatis Romanis qui Alexandream | 31.18.1.1 |
| missi erant M. Aemilius trium consensu, minimus natu, audita | |
| obsidione Abydenorum ad Philippum uenit. qui questus | 2.1 |
| Attalo Rhodiisque arma inlata et quod tum maxime Abydum | |
| oppugnaret, cum rex ab Attalo et Rhodiis ultro se bello | |
| lacessitum diceret, 'num Abydeni quoque' inquit 'ultro tibi | |
| intulerunt arma?' insueto uera audire ferocior oratio uisa | 3.1 |
| est quam quae habenda apud regem esset. 'aetas' inquit 'et | |
| forma et super omnia Romanum nomen te ferociorem facit. | |
| ego autem primum uelim uos foederum memores seruare | 4.1 |
| mecum pacem: sin bello lacessitis, mihi quoque animos facere | |
| et regnum et Macedonum nomen haud minus quam Ro- | |
| manum nobile sentietis.' | |
| ita dimisso legato Philippus auro argento quaeque <alia> | 5.1 |
| coaceruata erant acceptis hominum praedam omnem amisit. | |
| tanta enim rabies multitudinem inuasit ut repente proditos | 6.1 |
| rati qui pugnantes mortem occubuissent, periuriumque alius | |
| alii exprobrantes et sacerdotibus maxime, qui quos ad mortem | |
| deuouissent, eorum deditionem uiuorum hosti fecissent, re- | 7.1 |
| pente omnes ad caedem coniugum liberorumque discurrerent | |
| seque ipsi per omnes uias leti interficerent. obstupefactus | |
| eo furore rex suppressit impetum militum et triduum se ad | |
| moriendum Abydenis dare dixit. quo spatio plura facinora | 8.1 |
| in se uicti ediderunt quam infesti edidissent uictores, nec, | |
| nisi quem uincula aut alia necessitas mori prohibuit, quisquam | |
| uiuus in potestatem uenit. Philippus imposito Abydi prae- | |
| sidio in regnum rediit. cum uelut Sagunti excidium Hanni- | 9.1 |
| bali, sic Philippo Abydenorum clades ad Romanum bellum | |
| animos fecisset, nuntii occurrerunt consulem iam in Epiro | |
| esse et Apolloniam terrestres copias, nauales Corcyram in | |
| hiberna deduxisse. | 5 |