| iam exercitus consularis ab Arretio Ariminum transductus | 31.21.1.1 |
| erat et quinque milia socium Latini nominis ex Gallia in | |
| Etruriam transierant. itaque L. Furius magnis itineribus ab | 2.1 |
| Arimino aduersus Gallos Cremonam tum obsidentes pro- | |
| fectus, castra mille quingentorum passuum interuallo ab | |
| hoste posuit. occasio egregie rei gerendae fuit, si protinus de | 3.1 |
| uia ad castra oppugnanda duxisset: palati passim uagabantur | 4.1 |
| per agros nullo satis firmo relicto praesidio; lassitudini | |
| militum timuit, quod raptim ductum agmen erat. Galli | 5.1 |
| clamore suorum ex agris reuocati omissa praeda quae in | |
| manibus erat castra repetiuere; et postero die in aciem pro- | |
| gressi. nec Romanus moram pugnandi fecit; sed uix spatium | 6.1 |
| instruendi fuit: eo cursu hostes in proelium uenerunt. | |
| dextra ala—in alas diuisum socialem exercitum habebat— | 7.1 |
| in prima acie locata est, in subsidiis duae Romanae legiones. | |
| M. Furius dextrae alae, legionibus M. Caecilius, equitibus | 8.1 |
| L. Ualerius Flaccus—legati omnes erant—praepositi. praetor | 9.1 |
| secum duos legatos, C. Laetorium et P. Titinium, habebat, | |
| cum quibus circumspicere et obire ad omnes hostium subitos | |
| conatus posset. primo Galli omni multitudine in unum | 10.1 |
| locum conixi obruere atque obterere sese dextram alam, | |
| quae prima erat, sperarunt posse. ubi id parum procedebat, | 11.1 |
| circuire a cornibus et amplecti hostium aciem, quod in | |
| multitudine aduersus paucos facile uidebatur, conati sunt. | |
| id ubi uidit praetor, ut et ipse dilataret aciem, duas legiones ex | 12.1 |
| subsidiis dextra laeuaque alae quae in prima acie pugnabat | |
| circumdat aedemque Diioui uouit, si eo die hostes fudisset. | |
| L. Ualerio imperat ut parte una duarum legionum equites, | 13.1 |
| altera sociorum equitatum in cornua hostium emittat nec cir- | |
| cuire eos aciem patiatur; simul et ipse, ut extenuatam mediam | 14.1 |
| diductis cornibus aciem Gallorum uidit, signa inferre confertos | |
| milites et perrumpere ordines iubet. et cornua ab equitibus | 15.1 |
| et medii a pedite pulsi; ac repente, cum in omni parte caede | |
| ingenti sternerentur, Galli terga uerterunt fugaque effusa | |
| repetunt castra. fugientes persecutus eques; mox et legiones | 16.1 |
| insecutae in castra impetum fecerunt. minus sex milia | |
| hominum inde effugerunt: caesa aut capta supra quinque | 17.1 |
| et triginta milia cum signis militaribus septuaginta, carpentis | |
| Gallicis multa praeda oneratis plus ducentis. Hamilcar dux | 18.1 |
| Poenus eo proelio cecidit et tres imperatores nobiles Gal- | |
| lorum. Placentini captiui ad duo milia liberorum capitum | |
| redditi colonis. |