| magna uictoria laetaque Romae fuit: litteris allatis | 31.22.1.1 |
| supplicatio in triduum decreta est. Romanorum sociorum- | 2.1 |
| que ad duo milia eo proelio ceciderunt, plurimi dextrae | |
| alae, in quam primo impetu uis hostium ingens inlata | |
| est. quamquam per praetorem prope debellatum erat, | 3.1 |
| consul quoque C. Aurelius, perfectis quae Romae agenda | |
| fuerant, profectus in Galliam uictorem exercitum a praetore | |
| accepit. | |
| consul alter cum autumno ferme exacto in prouinciam | 4.1 |
| uenisset, circa Apolloniam hibernabat. ab classe, quae | 5.1 |
| Corcyrae subducta erat, C. Claudius triremesque Romanae, | |
| sicut ante dictum est, Athenas missae cum Piraeum peruenis- | |
| sent, despondentibus iam animos sociis spem ingentem at- | |
| tulerant. nam et terrestres ab Corintho quae per Megara | 6.1 |
| incursiones in agros fieri solitae erant non fiebant, et prae- | 7.1 |
| donum a Chalcide naues, quae non mare solum infestum sed | |
| etiam omnes maritimos agros Atheniensibus fecerant, non | |
| modo Sunium superare sed ne extra fretum <quidem> Euripi | |
| committere aperto mari se audebant. superuenerunt his tres | 8.1 |
| Rhodiae quadriremes et erant Atticae tres apertae naues, ad | |
| tuendos maritimos agros comparatae. hac classe si urbs | |
| agrique Atheniensium defenderentur, satis in praesentia | |
| existimanti Claudio esse maioris etiam rei fortuna oblata est. | 5 |