| exules ab Chalcide regiorum iniuriis pulsi attulerunt | 31.23.1.1 |
| occupari Chalcidem sine certamine ullo posse; nam et | 2.1 |
| Macedonas, quia nullus in propinquo sit hostium metus, | |
| uagari passim, et oppidanos praesidio Macedonum fretos | |
| custodiam urbis neglegere. his auctoribus profectus quam- | 3.1 |
| quam Sunium ita mature peruenerat ut inde prouehi ad | |
| primas angustias Euboeae posset, ne superato promunturio | |
| conspiceretur, classem in statione usque ad noctem tenuit. | |
| primis tenebris mouit et tranquillo peruectus Chalcidem | 4.1 |
| paulo ante lucem, qua infrequentissima urbis sunt, paucis | |
| militibus turrim proximam murumque circa scalis cepit, | |
| alibi sopitis custodibus, alibi nullo custodiente. progressi | 5.1 |
| inde ad frequentia aedificiis loca, custodibus interfectis re- | |
| fractaque porta ceteram multitudinem armatorum ac- | |
| ceperunt. inde in totam urbem discursum est, aucto etiam | 6.1 |
| tumultu quod circa forum ignis tectis iniectus erat: con- | 7.1 |
| flagrarunt et horrea regia et armamentarium cum ingenti | |
| apparatu machinarum tormentorumque. caedes inde passim | |
| fugientium pariter ac repugnantium fieri coepta est; nec | 8.1 |
| ullo iam qui militaris aetatis esset non aut caeso aut fugato, | |
| Sopatro etiam Acarnane praefecto praesidii interfecto, praeda | |
| omnis primo in forum conlata, deinde in naues imposita. | |
| carcer etiam ab Rhodiis refractus emissique captiui quos | 9.1 |
| Philippus tamquam in tutissimam custodiam condiderat. | |
| statuis inde regis deiectis truncatisque signo receptui dato | 10.1 |
| conscenderunt naues et Piraeum, unde profecti erant, re- | |
| dierunt. quod si tantum militum Romanorum fuisset ut et | 11.1 |
| Chalcis teneri et non deseri praesidium Athenarum potuisset, | |
| magna res principio statim belli, Chalcis et Euripus adempta | |
| regi forent; nam ut terra Thermopylarum angustiae | 12.1 |
| Graeciam, ita mari fretum Euripi claudit. |