| hac satis felici expeditione bello commisso reguli ac prin- | 31.28.1.1 |
| cipes accolae Macedonum in castra Romana ueniunt, Pleu- | |
| ratus Scerdilaedi filius et Amynander Athamanum rex et ex | |
| Dardanis Bato Longari filius: bellum suo nomine Longarus | 2.1 |
| cum Demetrio Philippi patre gesserat. pollicentibus auxilia | |
| respondit consul Dardanorum et Pleurati opera, cum exer- | |
| citum in Macedoniam induceret, se usurum; Amynandro | 3.1 |
| Aetolos concitandos ad bellum attribuit. Attali legatis—nam | |
| ii quoque per id tempus uenerant—mandat ut Aeginae rex, | |
| ubi hibernabat, classem Romanam opperiretur, qua adiuncta | |
| bello maritimo, sicut ante, Philippum urgeret. ad Rhodios | 4.1 |
| quoque missi legati, ut capesserent partem belli. nec Philip- | |
| pus segnius—iam enim in Macedoniam peruenerat—appara- | |
| bat bellum. filium Persea, puerum admodum, datis ex | 5.1 |
| amicorum numero qui aetatem eius regerent, cum parte | |
| copiarum ad obsidendas angustias quae ad Pelagoniam sunt | |
| mittit. Sciathum et Peparethum, haud ignobiles urbes, ne | 6.1 |
| classi hostium praedae ac praemio essent, diruit. ad Aetolos | |
| mittit legatos, ne gens inquieta aduentu Romanorum fidem | |
| mutaret. |