| concilium Aetolorum stata die, quod Panaetoli<c>um | 31.29.1.1 |
| uocant, futurum erat. huic ut occurrerent, et regis legati iter | |
| accelerarunt et a consule missus L. Furius Purpurio legatus | |
| uenit; Atheniensium quoque legati ad id concilium occur- | 2.1 |
| rerunt. primi Macedones, cum quibus recentissimum foedus | |
| erat, auditi sunt. qui <in> nulla noua re nihil se noui habere | 3.1 |
| quod adferrent dixerunt: quibus enim de causis experta | |
| inutili societate Romana pacem cum Philippo fecissent, com- | |
| positam semel pacem seruare eos debere. 'an imitari' inquit | 4.1 |
| unus ex legatis 'Romanorum licentiam, an leuitatem dicam, | |
| mauultis? qui cum legatis uestris Romae responderi ita | |
| iussissent: "quid ad nos uenitis, Aetoli, sine quorum auctori- | |
| tate pacem cum Philippo fecistis?", iidem nunc ut bellum | 5.1 |
| secum aduersus Philippum geratis postulant; et antea propter | |
| uos et pro uobis arma sumpta aduersus eum simulabant, | |
| nunc uos in pace esse cum Philippo prohibent. Messanae ut | 6.1 |
| auxilio essent primo in Siciliam transcenderunt, iterum ut | |
| Syracusas oppressas ab Carthaginiensibus in libertatem | |
| eximerent: et Messanam et Syracusas et totam Siciliam ipsi | 7.1 |
| habent uectigalemque prouinciam securibus et fascibus | |
| subiecerunt. scilicet sicut uos Naupacti legibus uestris per | 8.1 |
| magistratus a uobis creatos concilium habetis, socium hostem- | |
| que libere quem uelitis lecturi, pacem ac bellum arbitrio habi- | |
| turi uestro, sic Siculorum ciuitatibus Syracusas aut Messanam | |
| aut Lilybaeum indicitur concilium. praetor Romanus | 9.1 |
| conuentus agit: eo imperio euocati conueniunt, excelso in | |
| suggestu superba iura reddentem, stipatum lictoribus uident, | |
| uirgae tergo, secures ceruicibus imminent; et quotannis alium | |
| atque alium dominum sortiuntur. nec id mirari debent aut | 10.1 |
| possunt, cum Italiae urbes, Regium Tarentum Capuam— | |
| ne finitimas quarum ruinis creuit urbs Roma nominem—, | |
| eidem subiectas uideant imperio. Capua quidem sepulcrum | 11.1 |
| ac monumentum Campani populi, elato et extorri eiecto ipso | |
| populo, superest, urbs trunca sine senatu, sine plebe, sine | |
| magistratibus, prodigium, relicta crudelius habitanda quam | |
| si deiecta foret. furor est, si alienigenae homines plus lingua | 12.1 |
| et moribus et legibus quam maris terrarumque spatio discreti | |
| haec tenuerint, sperare quicquam eodem statu mansurum. | |
| Philippi regnum officere aliquid uidetur libertati uestrae; qui, | 13.1 |
| cum merito uestro uobis infensus esset, nihil a uobis ultra | |
| quam pacem petiit fidemque hodie pacis pactae desiderat. | |
| adsuefacite his terris legiones externas et iugum accipite: | 14.1 |
| sero ac nequiquam, cum dominum Romanum habebitis, | |
| socium Philippum quaeretis. Aetolos Acarnanas Macedonas, | 15.1 |
| eiusdem linguae homines, leues ad tempus ortae causae diiun- | |
| gunt coniunguntque: cum alienigenis, cum barbaris aeternum | |
| omnibus Graecis bellum est eritque; natura enim, quae per- | |
| petua est, non mutabilibus in diem causis hostes sunt. sed | 16.1 |
| unde coepit oratio mea, ibi desinet. hoc eodem loco iidem | |
| homines de eiusdem Philippi pace triennio ante decreuistis | |
| iisdem improbantibus eam pacem Romanis, qui nunc pactam | |
| et compositam turbare uolunt. in qua consultatione nihil | 5 |
| fortuna mutauit, cur uos mutetis non uideo.' |