| secundum Macedonas ipsis Romanis ita concedentibus | 31.30.1.1 |
| iubentibusque Athenienses, qui foeda passi iustius in crude- | |
| litatem saeuitiamque regis inuehi poterant, introducti sunt. | |
| deplorauerunt uastationem populationemque miserabilem | 2.1 |
| agrorum: neque id se queri, quod hostilia ab hoste passi | |
| forent; esse enim quaedam belli iura, quae ut facere ita pati | |
| sit fas: sata exuri, dirui tecta, praedas hominum pecorumque | 3.1 |
| agi misera magis quam indigna patienti esse; uerum enim | 4.1 |
| uero id se queri, quod is qui Romanos alienigenas et barbaros | |
| uocet adeo omnia simul diuina humanaque iura polluerit ut | |
| priore populatione cum infernis deis, secunda cum superis | |
| bellum nefarium gesserit. omnia sepulcra monumentaque | 5.1 |
| diruta esse in finibus suis, omnium nudatos manes, nullius | |
| ossa terra tegi. delubra sibi fuisse quae quondam pagatim | 6.1 |
| habitantes in paruis illis castellis uicisque consecrata ne | |
| in unam urbem quidem contributi maiores sui deserta | |
| reliquerint: circa ea omnia templa Philippum infestos circum- | 7.1 |
| tulisse ignes; semusta, truncata simulacra deum inter | |
| prostratos iacere postes templorum. qualem terram Atticam | 8.1 |
| fecerit, exornatam quondam opulentamque, talem eum si | |
| liceat Aetoliam Graeciamque omnem facturum. urbis quoque | 9.1 |
| suae similem deformitatem futuram fuisse, nisi Romani | |
| subuenissent. eodem enim scelere urbem colentes deos prae- | |
| sidemque arcis Mineruam petitam, eodem Eleusine Cereris | |
| templum, eodem Piraei Iouem Mineruamque; sed ab eorum | 10.1 |
| non templis modo sed etiam moenibus ui atque armis re- | |
| pulsum in ea delubra quae sola religione tuta fuerint saeuisse. | |
| itaque se orare atque obsecrare Aetolos ut miseriti Athenien- | 11.1 |
| sium ducibus diis immortalibus, deinde Romanis, qui secun- | |
| dum deos plurimum possent, bellum susciperent. |