| tum Romanus legatus: 'totam orationis meae formam | 31.31.1.1 |
| Macedones primum, deinde Athenienses mutarunt. nam et | 2.1 |
| Macedones, cum ad conquerendas Philippi iniurias in tot | |
| socias nobis urbes uenissem, ultro accusando Romanos, de- | |
| fensionem ut accusatione potiorem haberem effecerunt, et | 3.1 |
| Athenienses in deos inferos superosque nefanda atque in- | |
| humana scelera eius referendo quid mihi aut cuiquam re- | |
| liquerunt quod obicere ultra possim? eadem haec Cianos | 4.1 |
| Abydenos Aenios Maronitas Thasios Parios Samios Larisenses | |
| Messenios hinc ex Achaia existimate queri, grauiora etiam | |
| acerbioraque eos quibus nocendi maiorem facultatem habuit. | |
| nam quod ad ea attinet quae nobis obiecit, nisi gloria digna | 5.1 |
| sunt, fateor ea defendi non posse. Regium et Capuam et | 6.1 |
| Syracusas nobis obiecit. Regium Pyrrhi bello legio a nobis | |
| Reginis ipsis ut mitteremus orantibus in praesidium missa | |
| urbem ad quam defendendam missa erat per scelus possedit. | |
| comprobauimus ergo id facinus? an bello persecuti scelera- | 7.1 |
| tam legionem, in potestatem nostram redactam, tergo et | |
| ceruicibus poenas sociis pendere cum coegissemus, urbem | |
| agros suaque omnia cum libertate legibusque Reginis red- | |
| didimus? Syracusanis oppressis ab externis tyrannis, quo | 8.1 |
| indignius esset, cum tulissemus opem et fatigati prope per | |
| triennium terra marique urbe munitissima oppugnanda | |
| essemus, cum iam ipsi Syracusani seruire tyrannis quam capi | |
| a nobis mallent, captam iisdem armis et liberatam urbem | 5 |
| reddidimus. neque infitias imus Siciliam prouinciam nostram | 9.1 |
| esse et ciuitates quae in parte Carthaginiensium fuerunt et | |
| uno animo cum illis aduersus nos bellum gesserunt, stipen- | |
| diarias nobis ac uectigales esse: quin contra hoc et uos et | |
| omnes gentes scire uolumus pro merito cuique erga nos | 5 |
| fortunam esse. an Campanorum poenae, de qua ne ipsi | 10.1 |
| quidem queri possunt, nos paeniteat? hi homines, cum pro | |
| iis bellum aduersus Samnites per annos prope septuaginta | |
| cum magnis nostris cladibus gessissemus, ipsos foedere pri- | 11.1 |
| mum, deinde conubio atque inde cognationibus, postremo | |
| ciuitate nobis coniunxissemus, tempore nostro aduerso primi | 12.1 |
| omnium Italiae populorum, praesidio nostro foede interfecto, | |
| ad Hannibalem defecerunt, deinde indignati se obsideri a | |
| nobis Hannibalem ad oppugnandam Romam miserunt. | |
| horum si neque urbs ipsa neque homo quisquam superesset, | 13.1 |
| quis id durius quam pro merito ipsorum statutum indignari | |
| posset? plures sibimet ipsi conscientia scelerum mortem | 14.1 |
| consciuerunt quam ab nobis supplicio adfecti sunt. ceteris | |
| ita oppidum, ita agros ademimus ut agrum locumque ad | |
| habitandum daremus, urbem innoxiam stare incolumem | 15.1 |
| pateremur, ut qui hodie uideat eam nullum oppugnatae | |
| captaeue ibi uestigium inueniat. sed quid ego Capuam dico, | |
| cum Carthagini uictae pacem ac libertatem dederimus? | |
| magis illud est periculum ne nimis facile uictis ignoscendo | 16.1 |
| plures ob id ipsum ad experiundam aduersus nos fortunam | |
| belli incitemus. haec pro nobis dicta sint, haec aduersus | 17.1 |
| Philippum, cuius domestica parricidia et cognatorum ami- | |
| corumque caedes et libidinem inhumaniorem prope quam | |
| crudelitatem uos, quo propiores Macedoniae estis, melius | |
| nostis. quod ad uos attinet, Aetoli, nos pro uobis bellum | 18.1 |
| suscepimus aduersus Philippum, uos sine nobis cum eo pacem | |
| fecistis. et forsitan dicatis bello Punico occupatis nobis | 19.1 |
| coactos metu uos leges pacis ab eo qui tum plus poterat | |
| accepisse; et nos, cum alia maiora urgerent, depositum a | |
| uobis bellum et ipsi omisimus. nunc et nos deum benignitate | 20.1 |
| Punico perfecto bello totis uiribus nostris in Macedoniam | |
| incubuimus, et uobis restituendi uos in amicitiam societatem- | |
| que nostram fortuna oblata est, nisi perire cum Philippo quam | |
| uincere cum Romanis mauultis.' | 5 |