| haec dicta ab Romano cum essent, inclinatis omnium | 31.32.1.1 |
| animis ad Romanos Damocritus praetor Aetolorum pecunia, | |
| ut fama est, ab rege accepta, nihil aut huic aut illi parti | |
| adsensus, rem magni discriminis consiliis nullam esse tam ini- | 2.1 |
| micam quam celeritatem dixit: celerem enim paenitentiam, | |
| sed eandem seram atque inutilem sequi, cum praecipitata | |
| raptim consilia neque reuocari neque in integrum restitui | |
| possint. deliberationis autem eius cuius ipse maturitatem ex- | 3.1 |
| pectandam putaret tempus ita iam nunc statui posse: cum | |
| legibus cautum esset ne de pace belloque nisi in Panaetolico | |
| et Pylaico concilio ageretur, decernerent extemplo ut praetor | 4.1 |
| sine fraude, cum de bello et pace agere uelit, aduocet con- | |
| cilium et quod tum referatur decernaturque ut perinde ius | |
| ratumque <sit> ac si in Panaetolico aut Pylaico concilio actum | |
| esset. dimissis ita suspensa re legatis egregie consultum genti | 5.1 |
| aiebat: nam utrius partis melior fortuna belli esset, ad eius | |
| societatem inclinaturos. haec in concilio Aetolorum acta. |