| Philippus impigre terra marique parabat bellum. nauales | 31.33.1.1 |
| copias Demetriadem in Thessaliam contrahebat; Attalum | 2.1 |
| Romanamque classem principio ueris ab Aegina ratus | |
| moturos, nauibus maritimaeque orae praefecit Heraclidam, | |
| quem et ante praefecerat; ipse terrestres copias comparabat, | 3.1 |
| magna se duo auxilia Romanis detraxisse credens, ex una | |
| parte Aetolos, ex altera Dardanos, faucibus ad Pelagoniam | |
| a filio Perseo interclusis. ab consule non parabatur sed gere- | 4.1 |
| batur iam bellum. per Dassaretiorum fines exercitum duce- | |
| bat, frumentum quod ex hibernis extulerat integrum uehens, | |
| quod in usum militi satis esset praebentibus agris. oppida | 5.1 |
| uicique partim uoluntate, partim metu se tradebant; quae- | |
| dam ui expugnata, quaedam deserta in montes propinquos | |
| refugientibus barbaris inueniebantur. ad Lyncum statiua | 6.1 |
| posuit prope flumen Beuum; inde frumentatum circa horrea | |
| Dassaretiorum mittebat. Philippus consternata quidem | |
| omnia circa pauoremque ingentem hominum cernebat, sed | |
| parum gnarus quam partem petisset consul, alam equitum | 5 |
| ad explorandum quonam hostes iter intendissent misit. idem | 7.1 |
| error apud consulem erat: mouisse ex hibernis regem sciebat, | |
| quam regionem petisset ignorans. is quoque speculatum | |
| miserat equites. hae duae alae ex diuerso, cum diu incertis | |
| itineribus uagatae per Dassaretios essent, tandem in unum | 5 |
| iter conuenerunt. neutros fefellit, ut fremitus procul | 8.1 |
| hominum equorumque exauditus est, hostes adpropinquare. | |
| itaque priusquam in conspectum uenirent, equos armaque | |
| expedierant; nec mora, ubi primum hostem uidere, con- | |
| currendi facta est. forte et numero et uirtute, utpote lecti | 9.1 |
| utrimque, haud impares aequis uiribus per aliquot horas pu- | |
| gnarunt. fatigatio ipsorum equorumque incerta uictoria | |
| diremit proelium; Macedonum quadraginta equites, Ro- | 10.1 |
| manorum quinque et triginta ceciderunt. neque eo magis | |
| explorati quicquam in qua regione castra hostium essent aut | |
| illi ad regem aut hi ad consulem rettulerunt; per transfugas | 11.1 |
| cognitum est, quos leuitas ingeniorum ad cognoscendas | |
| hostium res in omnibus bellis praebet. |