| Philippus aliquid et ad caritatem suorum et ut promptius | 31.34.1.1 |
| pro eo periculum adirent ratus profecturum se, si equitum | 2.1 |
| qui ceciderant in expeditione sepeliendorum curam habuis- | |
| set, adferri eos in castra iussit, ut conspiceretur ab omnibus | |
| funeris honos. nihil tam incertum nec tam inaestimabile est | 3.1 |
| quam animi multitudinis. quod promptiores ad subeundam | |
| omnem dimicationem uidebatur facturum, id metum pi- | |
| gritiamque incussit; nam qui hastis sagittisque et rara lanceis | 4.1 |
| facta uolnera uidissent, cum Graecis Illyriisque pugnare | |
| adsueti, postquam gladio Hispaniensi detruncata corpora | |
| bracchiis cum humero abscisis aut tota ceruice desecta | |
| diuisa a corpore capita patentiaque uiscera et foeditatem | 5 |
| aliam uolnerum uiderunt, aduersus quae tela quosque uiros | 5.1 |
| pugnandum foret pauidi uolgo cernebant. ipsum quoque | |
| regem terror cepit nondum iusto proelio cum Romanis con- | |
| gressum. itaque reuocato filio praesidioque quod in faucibus | 6.1 |
| Pelagoniae erat, ut iis copiis suas augeret, Pleurato Dar- | |
| danisque iter in Macedoniam patefecit. ipse cum uiginti | 7.1 |
| milibus peditum, duobus milibus equitum ducibus trans- | |
| fugis ad hostem profectus paulo plus mille passus a castris | |
| Romanis tumulum propinquum Ataeo fossa ac uallo con- | |
| muniuit; ac subiecta cernens Romana castra, admiratus esse | 8.1 |
| dicitur et uniuersam speciem castrorum et discripta suis | |
| quaeque partibus cum tendentium ordine tum itinerum | |
| interuallis, et negasse barbarorum ea castra ulli uideri posse. | |
| biduum consul et rex, alter alterius conatus expectantes, | 9.1 |
| continuere suos intra uallum; tertio die Romanus omnes in | |
| aciem copias eduxit. |