| rex non tam celerem aleam uniuersi certaminis timens | 31.35.1.1 |
| quadringentos Tralles—Illyriorum id, sicut alio diximus loco, | |
| est genus—et Cretenses trecentos, addito his peditibus pari | |
| numero equitum, cum duce Athenagora, uno ex purpuratis, | |
| ad lacessendos hostium equites misit. ab Romanis autem— | 2.1 |
| aberat acies eorum paulo plus quingentos passus—uelites et | |
| equitum duae ferme alae emissae, ut numero quoque eques | |
| pedesque hostem aequarent. credere regii genus pugnae quo | 3.1 |
| adsueuerant fore, ut equites in uicem insequentes refugientes- | |
| que nunc telis uterentur, nunc terga darent, Illyriorum | |
| uelocitas ad excursiones et impetus subitos usui esset, Cre- | |
| tenses in inuehentem se effuse hostem sagittas conicerent. | 5 |
| turbauit hunc ordinem pugnandi non acrior quam per- | 4.1 |
| tinacior impetus Romanorum; nam haud secus quam si tota | 5.1 |
| acie dimicarent, et uelites emissis hastis comminus gladiis | |
| rem gerebant et equites, ut semel in hostem euecti sunt, | |
| stantibus equis, partim ex ipsis equis, partim desilientes immi- | |
| scentesque se peditibus pugnabant. ita nec eques regius equiti | 6.1 |
| par erat, insuetus ad stabilem pugnam, nec pedes concursator | |
| et uagus et prope seminudus genere armorum ueliti Romano | |
| parmam gladiumque habenti pariterque et ad se tuendum et | |
| ad hostem petendum armato. non tulere itaque dimicationem | 7.1 |
| nec alia re quam uelocitate tutantes se in castra refugerunt. |