| uno deinde intermisso die, cum omnibus copiis equitum | 31.36.1.1 |
| leuisque armaturae pugnaturus rex esset, nocte caetratos, | |
| quos peltas<tas> uocant, loco opportuno inter bina castra in | |
| insidiis abdiderat praeceperatque Athenagorae et equitibus | 2.1 |
| ut si aperto proelio procederet res, uterentur fortuna, si | |
| minus, cedendo sensim ad insidiarum locum hostem per- | |
| traherent. et equitatus quidem cessit, duces caetratae cohortis | 3.1 |
| non satis expectato signo ante tempus excitatis suis occasionem | |
| bene gerendae rei amisere. Romanus et aperto proelio uictor | |
| et tutus a fraude insidiarum in castra sese recepit. | |
| postero die consul omnibus copiis in aciem descendit ante | 4.1 |
| prima signa locatis elephantis, quo auxilio tum primum | |
| Romani, quia captos aliquot bello Punico habebant, usi sunt. | |
| ubi latentem intra uallum hostem uidit, in tumulos quoque | 5.1 |
| ac sub ipsum uallum exprobrans metum successit. postquam | |
| ne tum quidem potestas pugnandi dabatur, quia ex tam pro- | |
| pinquis statiuis parum tuta frumentatio erat, dispersos milites | |
| per agros equitibus extemplo inuasuris, octo fere inde milia, | 6.1 |
| interuallo tutiorem frumentationem habiturus, castra ad | |
| Ottolobum—id est loco nomen—mouit. cum in propinquo | 7.1 |
| agro frumentarentur Romani, primo rex intra uallum suos | |
| tenuit, ut cresceret simul et neglegentia cum audacia hosti. | |
| ubi effusos uidit, cum omni equitatu et Cretensium auxiliari- | 8.1 |
| bus, quantum equitem uelocissimi pedites cursu aequare | |
| poterant, citato profectus agmine inter castra Romana et | |
| frumentatores constituit signa. inde copiis diuisis partem ad | 9.1 |
| consectandos uagos frumentatores emisit dato signo ne quem | |
| uiuum relinquerent, cum parte ipse substitit itineraque | |
| quibus ad castra recursuri uidebantur hostes obsedit. iam | 10.1 |
| passim caedes ac fuga erat, necdum quisquam in castra | |
| Romana nuntius cladis peruenerat, quia refugientes in re- | |
| giam stationem incidebant et plures ab obsidentibus uias | 11.1 |
| quam ab emissis ad caedem interficiebantur. tandem inter | |
| medias hostium stationes elapsi quidam trepidi tumultum | |
| magis quam certum nuntium intulerunt castris. |