| consul equitibus iussis qua quisque posset opem ferre | 31.37.1.1 |
| laborantibus ipse legiones e castris educit et agmine quadrato | |
| ad hostem ducit. dispersi equites per agros quidam aberrarunt | 2.1 |
| decepti clamoribus aliis ex alio existentibus loco, pars obuios | |
| habuerunt hostes. pluribus locis simul pugna coepit. regia | 3.1 |
| statio atrocissimum proelium edebat; nam et ipsa multi- | |
| tudine equitum peditumque prope iusta acies erat et | |
| Romanorum, quia medium obsederat iter, plurimi in eam | |
| inferebantur. eo quoque superiores Macedones erant, quod | 4.1 |
| et rex ipse hortator aderat et Cretensium auxiliares multos ex | |
| improuiso uolnerabant, conferti praeparatique in dispersos | |
| et effusos pugnantes. quod si modum in insequendo habuis- | 5.1 |
| sent, non in praesentis modo certaminis gloriam sed in | |
| summam etiam belli profectum foret: nunc auiditate caedis | 6.1 |
| intemperantius secuti in praegressas cum tribunis militum | |
| cohortes Romanas incidere, et fugiens eques, ut primo signa | 7.1 |
| suorum uidit, conuertit in effusum hostem equos, uersaque | |
| momento temporis fortuna pugnae est terga dantibus qui | |
| modo secuti erant. multi comminus congressi, multi fugientes | 8.1 |
| interfecti; nec ferro tantum periere, sed in paludes quidam | |
| coniecti profundo limo cum ipsis equis hausti sunt. rex | 9.1 |
| quoque in periculo fuit; nam ruente saucio equo praeceps | |
| ad terram datus haud multum afuit quin iacens opprimeretur. | |
| saluti fuit eques, qui raptim ipse desiluit pauidumque regem | 10.1 |
| in equum subiecit; ipse, cum pedes aequare cursu fugientes | |
| non posset equites, ab hostibus ad casum regis concitatis con- | |
| fossus perit. rex circumuectus paludes per uias inuiaque | 11.1 |
| trepida fuga in castra tandem, iam desperantibus plerisque | |
| incolumem euasurum, peruenit. ducenti Macedonum equites | 12.1 |
| eo proelio periere, centum ferme capti; octoginta admodum | |
| ornati equi spoliis simul armorum relatis abducti. |