fuere qui hoc die regem temeritatis, consulem segnitiae 31.38.1.1
accusarent: nam et Philippo quiescendum fuisse, cum paucis
diebus hostes exhausto circa omni agro ad ultimum inopiae
uenturos sciret, et consulem, cum equitatum hostium 2.1
leuemque armaturam fudisset ac prope regem ipsum cepisset,
protinus ad castra hostium ducere debuisse; nec enim man- 3.1
suros ita perculsos hostes fuisse debellarique momento tem-
poris potuisse. id dictu quam re, ut pleraque, facilius erat. 4.1
nam si omnibus peditum quoque copiis congressus rex fuisset,
forsitan inter tumultum, cum omnes uicti metuque perculsi
ex proelio intra uallum, protinus inde superuadentem muni-
menta uictorem hostem fugerent, exui castris potuerit rex; 5
cum uero integrae copiae peditum in castris mansissent, 5.1
stationes ante portas praesidiaque disposita essent, quid nisi
ut temeritatem regis effuse paulo ante secuti perculsos equites
imitaretur, profecisset? neque enim ne regis quidem primum 6.1
consilium, quo impetum in frumentatores palatos per agros
fecit, reprehendendum foret, si modum prosperae pugnae
imposuisset. eo quoque minus est mirum temptasse eum 7.1
fortunam, quod fama erat Pleuratum Dardanosque ingentibus
copiis profectos domo iam in Macedoniam transcendisse;
quibus si undique circumuentus copiis foret, sedentem Ro- 8.1
manum debellaturum credi poterat. itaque secundum duas 9.1
aduersas equestres pugnas multo minus tutam moram in
iisdem statiuis fore Philippus ratus, cum abire inde et fallere
abiens hostem uellet, caduceatore sub occasum solis misso ad
consulem qui indutias ad sepeliendos equites peteret, fru- 10.1
stratus hostem secunda uigilia multis ignibus per tota castra
relictis silenti agmine abit.