| Philippus suis iam uallo adpropinquantibus receptui cani | 31.42.1.1 |
| iussit; fatigatos enim equos uirosque non tam proelio quam | |
| itineris simul longitudine, simul praepropera celeritate habe- | |
| bat. itaque turmatim equites, in uicem manipulos leuis | 2.1 |
| armaturae aquatum ire et prandere iubet, alios in statione | 3.1 |
| armatos retinet, opperiens agmen peditum tardius ductum | |
| propter grauitatem armorum. quod ubi aduenit, et ipsis im- | 4.1 |
| peratum ut statutis signis armisque ante se positis raptim | |
| cibum caperent binis ternisue summum ex manipulis aquandi | |
| causa missis; interim eques cum leui armatura paratus instru- | |
| ctusque stetit, si quid hostis moueret. Aetoli—iam enim et | 5.1 |
| quae per agros sparsa multitudo fuerat receperat se in castra— | |
| ut defensuri munimenta circa portas uallumque armatos dis- | |
| ponunt, dum quietos hostes ipsi feroces ex tuto spectabant. | |
| postquam mota signa Macedonum sunt et succedere ad | 6.1 |
| uallum parati atque instructi coepere, repente omnes relictis | |
| stationibus per auersam partem castrorum ad tumulum ad | |
| castra Athamanum perfugiunt; multi in hac quoque tam tre- | |
| pida fuga capti caesique sunt Aetolorum. Philippus, si satis diei | 7.1 |
| superesset, non dubius quin Athamanes quoque exui castris | |
| potuissent, die per proelium, deinde per direptionem ca- | |
| strorum absumpto sub tumulo in proxima planitie consedit, | |
| prima luce insequentis diei hostem adgressurus. sed Aetoli | 8.1 |
| eodem pauore quo sua castra reliquerant nocte proxima di- | |
| spersi fugerunt. maximo usui fuit Amynander, quo duce | |
| Athamanes itinerum periti summis montibus per calles ignotas | |
| sequentibus eos hostibus in Aetoliam perduxerunt. non ita | 9.1 |
| multos in dispersa fuga error intulit in Macedonum equites, | |
| quos prima luce Philippus, ut desertum tumulum uidet, ad | |
| carpendum hostium agmen misit. |