| per eos dies et Athenagoras regius praefectus Dardanos | 31.43.1.1 |
| recipientes se in fines adeptus postremum agmen primo tur- | |
| bauit; dein, postquam Dardani conuersis signis direxere | 2.1 |
| aciem, aequa pugna iusto proelio erat. ubi rursus procedere | |
| Dardani coepissent, equite et leui armatura regii nullum tale | |
| auxilii genus habentes Dardanos oneratosque immobilibus | |
| armis uexabant; et loca ipsa adiuuabant. occisi perpauci sunt, | 3.1 |
| plures uolnerati, captus nemo, quia non excedunt temere | |
| ordinibus suis sed confertim et pugnant et cedunt. | |
| ita damna Romano accepta bello duabus per opportunas | 4.1 |
| expeditiones coercitis gentibus restituerat Philippus incepto | |
| forti, non prospero solum euentu. minuit deinde ei forte | |
| oblata res hostium Aetolorum numerum. Scopas princeps | 5.1 |
| gentis ab Alexandrea magno cum pondere auri ab rege | |
| Ptolomaeo missus sex milia peditum et quingentos equites | |
| mercede conductos Aegyptum auexit; nec ex iuuentute | 6.1 |
| Aetolorum quemquam reliquisset, ni Damocritus nunc belli | |
| quod instaret, nunc futurae solitudinis admonens, incertum | 7.1 |
| cura gentis an ut aduersaretur Scopae parum donis cultus, | |
| partem iuniorum castigando domi continuisset. |