| haec ea aestate ab Romanis Philippoque gesta terra; classis | 31.44.1.1 |
| a Corcyra eiusdem principio aestatis cum L. Apustio legato | |
| profecta Maleo superato circa Scyllaeum agri Hermionici | |
| Attalo regi coniuncta est. tum uero Atheniensium ciuitas, | 2.1 |
| cui odio in Philippum per metum iam diu moderata erat, | |
| id omne in auxilii praesentis spem effundit. nec unquam ibi | 3.1 |
| desunt linguae promptae ad plebem concitandam; quod genus | |
| cum in omnibus liberis ciuitatibus tum praecipue Athenis, | |
| ubi oratio plurimum pollet, fauore multitudinis alitur. | |
| rogationem extemplo tulerunt plebesque sciuit ut Philippi | 4.1 |
| statuae imagines omnes nominaque earum, item maiorum | |
| eius uirile ac muliebre secus omnium tollerentur deleren- | |
| turque, diesque festi sacra sacerdotes, quae ipsius maiorumque | |
| eius honoris causa instituta essent, omnia profanarentur; loca | 5.1 |
| quoque in quibus positum aliquid inscriptumue honoris eius | |
| causa fuisset detestabilia esse, neque in iis quicquam postea | |
| poni dedicarique placere eorum quae in loco puro poni de- | |
| dicarique fas esset; sacerdotes publicos quotienscumque pro | 6.1 |
| populo Atheniensi sociisque, exercitibus et classibus eorum | |
| precarentur, totiens detestari atque exsecrari Philippum | |
| liberos eius regnumque, terrestres naualesque copias, Mace- | |
| donum genus omne nomenque. additum decreto: si quis | 7.1 |
| quid postea quod ad notam ignominiamque Philippi per- | |
| tineret ferret, id omne populum Atheniensem iussurum; si | 8.1 |
| quis contra ignominiam proue honore eius dixisset fecissetue, | |
| qui occidisset eum iure caesurum. postremo inclusum, ut omnia | |
| quae aduersus Pisistratidas decreta quondam erant eadem in | |
| Philippo seruarentur. Athenienses quidem litteris uerbisque, | 9.1 |
| quibus solis ualent, bellum aduersus Philippum gerebant. |