| ibi relicta classe decem nauibus expeditis sinum Maliacum | 31.46.1.1 |
| intrauere ad conloquendum cum Aetolis de ratione gerendi | |
| belli. Pyrrhias Aetolus princeps legationis eius fuit quae ad | 2.1 |
| communicanda consilia Heracleam cum rege et cum Romano | |
| legato uenit. petitum ex foedere ab Attalo est ut mille milites | 3.1 |
| <mitteret>; tantum enim numerum bellum gerentibus | |
| aduersus Philippum debebat. id negatum Aetolis, quod illi | 4.1 |
| quoque grauati prius essent ad populandam Macedoniam | |
| exire, quo tempore Philippo circa Pergamum urente sacra | |
| profanaque abstrahere eum inde respectu rerum suarum | |
| potuissent. ita Aetoli cum spe magis Romanis omnia polli- | 5.1 |
| centibus quam cum auxilio dimissi; Apustius cum Attalo ad | |
| classem redit. | |
| inde agitari de Oreo oppugnando coeptum. ualida ea | 6.1 |
| ciuitas et moenibus et, quia ante fuerat temptata, firmo erat | |
| praesidio: coniunxerant se iis post expugnationem Andri cum | |
| praefecto Acesimbroto uiginti Rhodiae naues, tectae omnes. | |
| eam classem in stationem ad Zelasium miserunt—Phthio- | 7.1 |
| tidis super Demetriadem promunturium est peropportune | |
| obiectum—ut, si quid inde mouerent Macedonum naues, in | |
| praesidio essent. Heraclides praefectus regius classem ibi | 8.1 |
| tenebat magis per occasionem, si quam neglegentia hostium | |
| dedisset, quam aperta ui quicquam ausurus. Oreum diuersi | 9.1 |
| Romani et rex Attalus oppugnabant, Romani a maritima | |
| arce, regii aduersus uallem inter duas iacentem arces, qua et | |
| muro intersaepta urbs est. et ut loca diuersa, sic dispari modo | 10.1 |
| etiam oppugnabant: Romanus testudinibus et uineis et ariete | |
| ad mouendo muris, regii ballistis catapultisque et alio omni | |
| genere tormentorum tela ingerentes et pondere ingenti saxa; | |
| faciebant et cuniculos et quidquid aliud priore oppugna- | 5 |
| tione expertum profuerat. ceterum non plures tantum Mace- | 11.1 |
| dones quam ante tuebantur urbem arcesque sed etiam | |
| praesentioribus animis, et castigationis regis in admissa culpa | |
| et simul minarum, simul promissorum in futurum memores. | |
| itaque cum praeter spem tempus ibi traheretur plusque in | 5 |
| obsidione et in operibus quam in oppugnatione celeri spei | |
| esset, interim et aliud agi posse ratus legatus †<militibus> | 12.1 |
| relictis, quod satis uidebatur ad opera perficienda, traicit in | |
| proxima continentis Larisamque—non illam in Thessalia | |
| nobilem urbem, sed alteram quam Cremasten uocant—subito | |
| aduentu praeter arcem cepit. Attalus quoque Pteleon nihil | 13.1 |
| minus quam tale quicquam in alterius oppugnatione urbis | |
| timentibus oppressit. et iam cum opera in effectu erant circa | 14.1 |
| Oreum, tum praesidium quod intus erat labore adsiduo, | |
| uigiliis diurnis pariter nocturnisque et uolneribus confectum. | |
| muri quoque pars ariete incusso subruta multis iam locis | 15.1 |
| prociderat, perque apertum ruina iter nocte Romani in | |
| arcem quae super portum est perruperunt. Attalus luce prima | 16.1 |
| signo ex arce dato ab Romanis et ipse urbem inuasit stratis | |
| magna ex parte muris: praesidium oppidanique in arcem | |
| alteram perfugere, unde biduo post deditio facta. urbs regi, | |
| captiua corpora Romanis cessere. | 5 |