| iam autumnale aequinoctium instabat, et est sinus | 31.47.1.1 |
| Euboicus quem Coela uocant suspectus nautis; itaque ante | |
| hiemales motus euadere inde cupientes Piraeum, unde pro- | |
| fecti ad bellum erant, repetunt. Apustius triginta nauibus | 2.1 |
| ibi relictis super Maleum nauigat Corcyram. regem statum | |
| initiorum Cereris ut sacris interesset tenuit; secundum initia | |
| et ipse in Asiam se recepit Acesimbroto et Rhodiis domum re- | |
| missis. haec ea aestate terra marique aduersus Philippum | 3.1 |
| sociosque eius ab consule et legato Romanis adiuuantibus | |
| rege Attalo et Rhodiis gesta. | |
| consul alter C. Aurelius ad confectum bellum cum in pro- | 4.1 |
| uinciam uenisset, haud clam tulit iram aduersus praetorem | |
| quod absente se rem gessisset. misso igitur eo in Etruriam ipse | 5.1 |
| in agrum hostium legiones induxit populandoque cum praeda | |
| maiore quam gloria bellum gessit. L. Furius simul quod in | 6.1 |
| Etruria nihil erat rei quod gereret, simul Gallico triumpho | |
| imminens quem absente consule irato atque inuidente | |
| facilius impetrari posse ratus <est>, Romam inopinato cum | |
| uenisset, senatum in aede Bellonae habuit expositisque rebus | 7.1 |
| gestis ut triumphanti sibi in urbem inuehi liceret petit. |