| apud magnam partem senatus et magnitudine rerum | 31.48.1.1 |
| gestarum ualebat et gratia. maiores natu negabant trium- | 2.1 |
| phum et quod alieno exercitu rem gessisset et quod prouin- | |
| ciam reliquisset cupiditate rapiendi per occasionem triumphi: | |
| id uero eum nullo exemplo fecisse. consulares praecipue ex- | 3.1 |
| pectandum fuisse consulem censebant—potuisse enim castris | 4.1 |
| prope urbem positis tutanda colonia ita ut acie non de- | |
| cerneret in aduentum eius rem extrahere—et quod praetor | |
| non fecisset, senatui faciendum esse ut consulem expectaret: | |
| ubi coram disceptantes consulem et praetorem audissent | 5.1 |
| uerius de causa existimaturos esse. magna pars senatus nihil | 6.1 |
| praeter res gestas et an in magistratu suis quis auspiciis | |
| gessisset censebant spectare senatum debere: ex duabus | 7.1 |
| coloniis, quae uelut claustra ad cohibendos Gallicos tumultus | |
| oppositae fuissent, cum una direpta et incensa esset tra- | |
| iecturumque id incendium uelut ex continentibus tectis in | |
| alteram tam propinquam coloniam esset, quid tandem | 5 |
| praetori faciendum fuisse? nam si sine consule geri nihil | 8.1 |
| oportuerit, aut senatum peccasse qui exercitum praetori de- | |
| derit—potuisse enim sicut non praetoris sed consulis exercitu | |
| rem geri uoluerit, ita finire senatus consulto ne per praetorem | |
| sed per consulem gereretur—aut consulem qui non, cum | 9.1 |
| exercitum ex Etruria transire in Galliam iussisset, ipse | |
| Arimini occurrerit ut bello interesset quod sine eo geri fas | |
| non esset. non expectare belli tempora moras et dilationes | 10.1 |
| imperatorum, et pugnandum esse interdum non quia uelis | |
| sed quia hostis cogat. pugnam ipsam euentumque pugnae | 11.1 |
| spectari debere: fusos caesosque hostes, castra capta ac | |
| direpta, coloniam liberatam obsidione, alterius coloniae ca- | |
| ptiuos reciperatos restitutosque suis, debellatum uno proelio | |
| esse. non homines tantum ea uictoria laetatos sed diis quoque | 12.1 |
| immortalibus per triduum supplicationes habitas, quod bene | |
| ac feliciter, non quod male ac temere res publica a L. Furio | |
| praetore gesta esset. data fato etiam quodam Furiae genti | |
| Gallica bella. | 5 |