| huius generis orationibus ipsius amicorumque uicta est prae- | 31.49.1.1 |
| sentis gratia praetoris absentis consulis maiestas triumphum- | |
| que frequentes L. Furio decreuerunt. triumphauit de Gallis | 2.1 |
| in magistratu L. Furius praetor et in aerarium tulit trecenta | |
| uiginti milia aeris, argenti <bigati> centum septuaginta milia | |
| mille quingentos. neque captiui ulli ante currum ducti | 3.1 |
| neque spolia praelata neque milites secuti: omnia praeter | |
| uictoriam penes consulem esse apparebat. | |
| ludi deinde a P. Cornelio Scipione quos consul in Africa | 4.1 |
| uouerat magno apparatu facti. et de agris militum eius decre- | 5.1 |
| tum ut quot quisque eorum annos in Hispania aut in Africa | |
| militasset, in singulos annos bina iugera agri acciperet: eum | |
| agrum decemuiri adsignarent. triumuiri item creati ad | 6.1 |
| supplendum Uenusinis colonorum numerum, quod bello | |
| Hannibalis attenuatae uires eius coloniae erant, C. Terentius | |
| Uarro T. Quinctius Flamininus P. Cornelius Cn. f. Scipio; | |
| hi colonos Uenusiam adscripserunt. | 5 |
| eodem anno C. Cornelius Cethegus, qui proconsul Hi- | 7.1 |
| spaniam obtinebat, magnum hostium exercitum in agro | |
| Sedetano fudit. quindecim milia Hispanorum eo proelio | |
| dicuntur caesa, signa militaria capta octo et septuaginta. | |
| C. Aurelius consul cum ex prouincia Romam comitiorum | 8.1 |
| causa uenisset, non id quod animis praeceperant questus est, | |
| non expectatum se ab senatu neque disceptandi cum praetore | 9.1 |
| consuli potestatem factam, sed ita triumphum decresse | |
| senatum ut nullius nisi eius qui triumphaturus esset et <non> | |
| eorum qui bello interfuissent uerba audiret: maiores ideo | 10.1 |
| instituisse ut legati tribuni centuriones milites denique | |
| triumpho adessent, ut testes rerum gestarum eius cui tantus | |
| honos haberetur populus Romanus uideret. ecquem ex eo | 11.1 |
| exercitu qui cum Gallis pugnauerit, si non militem, lixam | |
| saltem fuisse quem percunctari posset senatus quid ueri | |
| praetor uaniue adferret? comitiis deinde diem edixit, quibus | 12.1 |
| creati sunt consules L. Cornelius Lentulus P. Uillius Tap- | |
| pulus. praetores inde facti L. Quinctius Flamininus L. | |
| Ualerius Flaccus L. Uillius Tappulus Cn. Baebius Tamphilus. |