| annona quoque eo anno peruilis fuit; frumenti uim | 31.50.1.1 |
| magnam ex Africa aduectam aediles curules M. Claudius | |
| Marcellus et Sex. Aelius Paetus binis aeris in modios populo | |
| diuiserunt. et ludos Romanos magno apparatu fecerunt; | 2.1 |
| diem unum instaurarunt; signa aenea quinque ex multaticio | |
| argento in aerario posuerunt. plebeii ludi ab aedilibus L. | 3.1 |
| Terentio Massiliota et Cn. Baebio Tamphilo, qui praetor | |
| designatus erat, ter toti instaurati. et ludi funebres eo anno | 4.1 |
| per quadriduum in foro mortis causa <M.> Ualeri Laeuini a | |
| P. et M. filiis eius facti et munus gladiatorium datum ab iis; | |
| paria quinque et uiginti pugnarunt. M. Aurelius Cotta | 5.1 |
| decemuir sacrorum mortuus: in eius locum M'. Acilius | |
| Glabrio suffectus. | |
| comitiis aediles curules creati sunt forte ambo qui statim | 6.1 |
| occipere magistratum non possent. nam C. Cornelius Cethe- | |
| gus absens creatus erat, cum Hispaniam obtineret prouin- | |
| ciam; C. Ualerius Flaccus, quem praesentem creauerant, quia | 7.1 |
| flamen Dialis erat iurare in leges non poterat; magistratum | |
| autem plus quinque dies, nisi qui iurasset in leges, non licebat | |
| gerere. petente Flacco ut legibus solueretur, senatus decreuit | 8.1 |
| ut si aedilis qui pro se iuraret arbitratu consulum daret, | |
| consules si iis uideretur cum tribunis plebis agerent uti ad | |
| plebem ferrent. datus qui iuraret pro fratre L. Ualerius | 9.1 |
| Flaccus praetor designatus; tribuni ad plebem tulerunt | |
| plebesque sciuit ut perinde esset ac si ipse aedilis iurasset. et | 10.1 |
| de altero aedile scitum plebi est factum: rogantibus tribunis | |
| quos duos in Hispaniam cum imperio ad exercitus ire iuberent, | |
| ut C. Cornelius aedilis curulis ad magistratum gerendum | |
| ueniret et L. Manlius Acidinus decederet de prouincia multos | 11.1 |
| post annos, plebes Cn. Cornelio Lentulo et L. Stertinio pro | |
| consulibus imperium esse in Hispania iussit. |