| consules praetoresque cum idibus Martiis magistratum | 32.1.1.1 |
| inissent prouincias sortiti sunt. L. Lentulo Italia, P. Uillio | 2.1 |
| Macedonia, praetoribus L. Quinctio urbana, Cn. Baebio | |
| Ariminum, L. Ualerio Sicilia, L. Uillio Sardinia euenit. | |
| Lentu- | 3.1 |
| lus consul nouas legiones scribere iussus, Uillius a P. Sulpicio | |
| exercitum accipere: in supplementum eius quantum militum | |
| uideretur ut scriberet ipsi permissum. praetori Baebio | 4.1 |
| legiones quas C. Aurelius consul habuisset ita decretae ut | |
| retineret eas donec consul nouo cum exercitu succederet; | |
| in Galliam ubi is uenisset omnes milites exauctorati domum | 5.1 |
| dimitterentur praeter quinque milia socium: iis obtineri | |
| circa Ariminum prouinciam satis esse. prorogata imperia | 6.1 |
| praetoribus prioris anni, C. Sergio ut militibus qui in Hi- | |
| spania Sicilia Sardinia stipendia per multos annos fecissent | |
| agrum adsignandum curaret, Q. Minucio ut in Bruttiis idem | 7.1 |
| de coniurationibus quaestiones quas praetor cum fide curaque | |
| exercuisset perficeret et eos quos sacrilegii compertos in | 8.1 |
| uinculis Romam misisset Locros mitteret ad supplicium | |
| quaeque sublata ex delubro Proserpinae essent reponenda | |
| cum piaculis curaret. feriae Latinae pontificum decreto in- | 9.1 |
| stauratae sunt, quod legati ab Ardea questi in senatu erant sibi | |
| in monte Albano Latinis carnem, ut adsolet, datam non esse. | |
| ab Suessa nuntiatum est duas portas quodque inter eas | 10.1 |
| muri erat de caelo tactum, et Formiani legati aedem Iouis, | |
| item Ostienses aedem Iouis, et Ueliterni Apollinis et Sancus | |
| aedes, et in Herculis aede capillum enatum; et ex Bruttiis ab | 11.1 |
| Q. Minucio propraetore scriptum eculeum cum quinque | |
| pedibus, pullos gallinaceos tres cum ternis pedibus natos esse. | |
| a P. Sulpicio proconsule ex Macedonia litterae adlatae, in | 12.1 |
| quibus inter cetera scriptum erat lauream in puppi nauis | |
| longae enatam. priorum prodigiorum causa senatus censuerat | 13.1 |
| ut consules maioribus hostiis quibus diis uideretur sacrifi- | |
| carent; ob hoc unum prodigium haruspices in senatum uocati, | 14.1 |
| atque ex responso eorum supplicatio populo in diem unum | |
| edicta et ad omnia puluinaria res diuinae factae. |