| Carthaginienses eo anno argentum in stipendium im- | 32.2.1.1 |
| positum primum Romam aduexerunt. id quia probum non | 2.1 |
| esse quaestores renuntiauerant experientibusque pars quarta | |
| decocta erat, pecunia Romae mutua sumpta intertrimentum | |
| argenti expleuerunt. petentibus deinde ut, si iam uideretur | 3.1 |
| senatui, obsides sibi redderentur, centum redditi obsides; de | |
| ceteris, si in fide permanerent, spes facta. petentibus iisdem | 4.1 |
| qui non reddebantur obsides ut ab Norba, ubi parum com- | |
| mode essent, alio traducerentur, concessum ut Signiam et | |
| Ferentinum transirent. Gaditanis item petentibus remissum | 5.1 |
| ne praefectus Gades mitteretur, aduersus id quod iis in fidem | |
| populi Romani uenientibus cum L. Marcio Septimo con- | |
| uenisset. et Narniensium legatis querentibus ad numerum | 6.1 |
| sibi colonos non esse et immixtos quosdam non sui generis | |
| pro colonis se gerere, earum rerum causa tresuiros creare L. | |
| Cornelius consul iussus. creati P. et Sex. Aelii—Paetis fuit | 7.1 |
| ambobus cognomen—et Cn. Cornelius Lentulus. quod Nar- | |
| niensibus datum erat, ut colonorum numerus augeretur, id | |
| Cosani petentes non impetrauerunt. |