| rebus quae Romae agendae erant perfectis consules in | 32.3.1.1 |
| prouincias profecti. P. Uillius in Macedoniam cum uenisset, | 2.1 |
| atrox seditio militum iam ante inritata nec satis in principio | |
| compressa excepit. duo milia ea militum fuere, quae ex | 3.1 |
| Africa post deuictum Hannibalem in Siciliam, inde anno fere | |
| post in Macedoniam pro uoluntariis transportata erant. id | 4.1 |
| uoluntate factum negabant: ab tribunis recusantes in naues | |
| impositos. sed utcumque, seu iniuncta seu suscepta foret | |
| militia, et eam exhaustam et finem aliquem militandi fieri | |
| aequum esse. multis annis sese Italiam non uidisse; con- | 5.1 |
| senuisse sub armis in Sicilia, Africa, Macedonia; confectos | |
| iam se labore opere, exsangues tot acceptis uolneribus esse. | |
| consul causam postulandae missionis probabilem, si modeste | 6.1 |
| peteretur, uideri dixit: seditionis nec eam nec ullam aliam | |
| satis iustam causam esse. itaque si manere ad signa et dicto | 7.1 |
| parere uelint, se de missione eorum ad senatum scripturum; | |
| modestia facilius quam pertinacia quod uelint impetraturos. |