| Thaumacos eo tempore Philippus summa ui oppugnabat | 32.4.1.1 |
| aggeribus uineisque et iam arietem muris admoturus erat. | |
| ceterum incepto absistere eum coegit subitus Aetolorum | 2.1 |
| aduentus, qui Archidamo duce inter custodias Macedonum | |
| moenia ingressi nec nocte nec die finem ullum erumpendi | |
| nunc in stationes, nunc in opera Macedonum faciebant. et | 3.1 |
| adiuuabat eos natura ipsa loci. namque Thaumaci a Pylis | |
| sinuque Maliaco per Lamiam eunti loco alto siti sunt in | |
| ipsis faucibus, imminentes quam Coelen uocant Thessaliae; | |
| quae transeunti confragosa loca implicatasque flexibus uallium | 4.1 |
| uias ubi uentum ad hanc urbem est, repente uelut maris | |
| uasti sic uniuersa panditur planities ut subiectos campos | |
| terminare oculis haud facile queas: ab eo miraculo Thaumaci | 5.1 |
| appellati. nec altitudine solum tuta urbs sed quod saxo | |
| undique absciso rupibus imposita est. hae difficultates et | 6.1 |
| quod haud satis dignum tanti laboris periculique pretium | |
| erat ut absisteret incepto Philippus effecerunt. hiemps quo- | 7.1 |
| que iam instabat, cum inde abscessit et in Macedoniam in | |
| hiberna copias reduxit. |