| ibi ceteri quidem data quanticumque quiete temporis | 32.5.1.1 |
| simul animos corporaque remiserant; Philippum quantum ab | 2.1 |
| adsiduis laboribus itinerum pugnarumque laxauerat animum, | |
| tanto magis intentum in uniuersum euentum belli curae | |
| angunt, non hostes modo timentem qui terra marique | |
| urgebant, sed nunc sociorum, nunc etiam popularium animos, | 3.1 |
| ne et illi ad spem amicitiae Romanorum deficerent et Mace- | |
| donas ipsos cupido nouandi res caperet. itaque et in Achaiam | 4.1 |
| legatos misit, simul qui ius iurandum—ita enim pepigerant | |
| quotannis iuraturos in uerba Philippi—exigerent, simul qui | |
| redderent Achaeis Orchomenon et Heraean et Triphylian | |
| Eleis <ademptam, Megalopolitis> Alipheran, contendentibus | 5.1 |
| nunquam eam urbem fuisse ex Triphylia sed sibi debere | |
| restitui, quia una esset ex iis quae ad condendam Megalen | |
| polin ex concilio Arcadum contributae forent. et cum | |
| Achaeis quidem per haec societatem firmabat: <ad> Mace- | 6.1 |
| donum animos cum Heracliden amicum maxime inuidiae sibi | 7.1 |
| esse cerneret, multis criminibus oneratum in uincla coniecit | |
| ingenti popularium gaudio. bellum si quando unquam ante | 8.1 |
| alias, tum magna cura apparauit exercuitque in armis et | |
| Macedonas et mercennarios milites principioque ueris cum | 9.1 |
| Athenagora omnia externa auxilia quodque leuis armaturae | |
| erat in Chaoniam per Epirum ad occupandas quae ad Anti- | |
| goneam fauces sunt—Stena uocant Graeci—misit. ipse post | 10.1 |
| paucis diebus grauiore secutus agmine, cum situm omnem | |
| regionis adspexisset, maxime idoneum ad muniendum locum | |
| credidit esse praeter amnem Aoum. is inter montes, quorum | 11.1 |
| alterum Meropum, alterum Asnaum incolae uocant, angusta | |
| ualle fluit, iter exiguum super ripam praebens. Asnaum | |
| Athenagoram cum leui armatura tenere et communire iubet; | |
| ipse in Meropo posuit castra. qua abscisae rupes erant, statio | 12.1 |
| paucorum armatorum tenebat; qua minus tuta erant, alia | |
| fossis, alia uallo, alia turribus muniebat. magna tormen- | 13.1 |
| torum etiam uis ut missilibus procul arcerent hostem idoneis | |
| locis disposita est. tabernaculum regium pro uallo in con- | |
| specto maxime tumulo, ut terrorem hostibus suisque spem | |
| ex fiducia faceret, positum. | 5 |