| igitur non patrum magis quam plebis studiis K. Fabius | 2.48.1.1 |
| cum T. Uerginio consul factus neque belli neque dilectus | |
| neque ullam aliam priorem curam agere quam ut iam aliqua | |
| ex parte incohata concordiae spe, primo quoque tempore | |
| cum patribus coalescerent animi plebis. itaque principio | 2.1 |
| anni censuit priusquam quisquam agrariae legis auctor tri- | |
| bunus exsisteret, occuparent patres ipsi suum munus facere; | |
| captiuum agrum plebi quam maxime aequaliter darent; | |
| uerum esse habere eos quorum sanguine ac sudore partus | 5 |
| sit. aspernati patres sunt; questi quoque quidam nimia | 3.1 |
| gloria luxuriare et euanescere uiuidum quondam illud Cae- | |
| sonis ingenium. | |
| nullae deinde urbanae factiones fuere; uexabantur incur- | 4.1 |
| sionibus Aequorum Latini. eo cum exercitu Caeso missus | |
| in ipsorum Aequorum agrum depopulandum transit. Aequi | |
| se in oppida receperunt murisque se tenebant; eo nulla | |
| pugna memorabilis fuit. at a Ueiente hoste clades accepta | 5.1 |
| temeritate alterius consulis, actumque de exercitu foret, ni | |
| K. Fabius in tempore subsidio uenisset. ex eo tempore | |
| neque pax neque bellum cum Ueientibus fuit; res proxime | |
| formam latrocinii uenerat. legionibus Romanis cedebant | 6.1 |
| in urbem; ubi abductas senserant legiones, agros incursa- | |
| bant, bellum quiete, quietem bello in uicem eludentes. ita | |
| neque omitti tota res nec perfici poterat; et alia bella aut | |
| praesentia instabant, ut ab Aequis Uolscisque, non diutius | 5 |
| quam recens dolor proximae cladis transiret quiescentibus, | |
| aut mox moturos [se] apparebat Sabinos semper infestos | |
| Etruriamque omnem. sed Ueiens hostis, adsiduus magis | 7.1 |
| quam grauis, contumeliis saepius quam periculo animos | |
| agitabat, quod nullo tempore neglegi poterat aut auerti alio | |
| sinebat. tum Fabia gens senatum adiit. consul pro gente | 8.1 |
| loquitur: 'adsiduo magis quam magno praesidio, ut scitis, | |
| patres conscripti, bellum Ueiens eget. uos alia bella curate, | |
| Fabios hostes Ueientibus date. auctores sumus tutam ibi | |
| maiestatem Romani nominis fore. nostrum id nobis uelut | 9.1 |
| familiare bellum priuato sumptu gerere in animo est; res | |
| publica et milite illic et pecunia uacet.' gratiae ingentes | |
| actae. consul e curia egressus comitante Fabiorum ag- | 10.1 |
| mine, qui in uestibulo curiae senatus consultum exspectantes | |
| steterant, domum redit. iussi armati postero die ad limen | |
| consulis adesse; domos inde discedunt. |