| proelio ex parte una restituto, nihilo segnius in cornu | 2.47.1.1 |
| altero Cn. Manlius consul pugnam ciebat, ubi prope similis | |
| fortuna est uersata. nam ut altero in cornu Q. Fabium, | 2.1 |
| sic in hoc ipsum consulem Manlium iam uelut fusos agen- | |
| tem hostes et impigre milites secuti sunt et, ut ille graui | |
| uolnere ictus ex acie cessit, interfectum rati gradum rettulere; | |
| cessissentque loco, ni consul alter cum aliquot turmis equi- | 3.1 |
| tum in eam partem citato equo aduectus, uiuere clamitans | |
| collegam, se uictorem fuso altero cornu adesse, rem inclina- | |
| tam sustinuisset. Manlius quoque ad restituendam aciem | 4.1 |
| se ipse coram offert. duorum consulum cognita ora accen- | |
| dunt militum animos. simul et uanior iam erat hostium | |
| acies, dum abundante multitudine freti, subtracta subsidia | |
| mittunt ad castra oppugnanda. in quae haud magno certa- | 5.1 |
| mine impetu facto cum praedae magis quam pugnae memo- | |
| res tererent tempus, triarii Romani qui primam inruptionem | |
| sustinere non potuerant, missis ad consules nuntiis quo loco | |
| res essent, conglobati ad praetorium redeunt et sua sponte | 5 |
| ipsi proelium renouant. et Manlius consul reuectus in | 6.1 |
| castra, ad omnes portas milite opposito hostibus uiam clau- | |
| serat. ea desperatio Tuscis rabiem magis quam audaciam | |
| accendit. nam cum incursantes quacumque exitum osten- | |
| deret spes uano aliquotiens impetu issent, globus iuuenum | 5 |
| unus in ipsum consulem insignem armis inuadit. prima | 7.1 |
| excepta a circumstantibus tela; sustineri deinde uis nequit; | |
| consul mortifero uolnere ictus cadit, fusique circa omnes. | |
| Tuscis crescit audacia; Romanos terror per tota castra tre- | 8.1 |
| pidos agit, et ad extrema uentum foret ni legati rapto con- | |
| sulis corpore patefecissent una porta hostibus uiam. ea | 9.1 |
| erumpunt; consternatoque agmine abeuntes in uictorem | |
| alterum incidunt consulem; ibi iterum caesi fusique passim. | |
| uictoria egregia parta, tristis tamen duobus tam claris | |
| funeribus. itaque consul decernente senatu triumphum, | 10.1 |
| si exercitus sine imperatore triumphare possit, pro eximia | |
| eo bello opera facile passurum respondit; se familia funesta | |
| Q. Fabi fratris morte, re publica ex parte orba [consule altero | |
| amisso] publico priuatoque deformem luctu lauream non | 5 |
| accepturum. omni acto triumpho depositus triumphus | 11.1 |
| clarior fuit; adeo spreta in tempore gloria interdum cumu- | |
| latior rediit. funera deinde duo deinceps collegae fratrisque | |
| ducit, idem in utroque laudator, cum concedendo illis suas | |
| laudes ipse maximam partem earum ferret. neque imme- | 12.1 |
| mor eius quod initio consulatus imbiberat, reconciliandi | |
| animos plebis, saucios milites curandos diuidit patribus. | |
| Fabiis plurimi dati, nec alibi maiore cura habiti. inde | |
| populares iam esse Fabii, nec hoc ulla nisi salubri rei | 5 |
| publicae arte. |