| instruitur acies, nec Ueiens hostis Etruscaeque legiones | 2.46.1.1 |
| detractant. prope certa spes erat non magis secum pug- | |
| naturos quam cum Aequis; maius quoque aliquod in | |
| tam inritatis animis et occasione ancipiti haud desperan- | |
| dum esse facinus. res aliter longe euenit; nam non alio | 2.1 |
| ante bello infestior Romanus—adeo hinc contumeliis hostes, | |
| hinc consules mora exacerbauerant—proelium iniit. uix | 3.1 |
| explicandi ordinis spatium Etruscis fuit, cum pilis inter | |
| primam trepidationem abiectis temere magis quam emissis, | |
| pugna iam in manus, iam ad gladios, ubi Mars est atrocissi- | |
| mus, uenerat. inter primores genus Fabium insigne specta- | 4.1 |
| culo exemploque ciuibus erat. ex his Q. Fabium—tertio | |
| hic anno ante consul fuerat—principem in confertos Ueientes | |
| euntem ferox uiribus et armorum arte Tuscus, incautum | |
| inter multas uersantem hostium manus, gladio per pectus | 5 |
| transfigit; telo extracto praeceps Fabius in uolnus abiit. | |
| sensit utraque acies unius uiri casum, cedebatque inde | 5.1 |
| Romanus cum M. Fabius consul transiluit iacentis corpus | |
| obiectaque parma, 'hoc iurastis' inquit, 'milites, fugientes | |
| uos in castra redituros? adeo ignauissimos hostes magis | |
| timetis quam Iouem Martemque per quos iurastis? at ego | 6.1 |
| iniuratus aut uictor reuertar aut prope te hic, Q. Fabi, dimi- | |
| cans cadam.' consuli tum Caeso Fabius, prioris anni con- | |
| sul: 'uerbisne istis, frater, ut pugnent, te impetraturum | |
| credis? di impetrabunt per quos iurauere; et nos, ut | 7.1 |
| decet proceres, ut Fabio nomine est dignum, pugnando | |
| potius quam adhortando accendamus militum animos.' sic | |
| in primum infensis hastis prouolant duo Fabii, totamque | |
| mouerunt secum aciem. | 5 |