| consulem T. Quinctium ita habito dilectu ut eos fere | 32.9.1.1 |
| legeret qui in Hispania aut Africa meruissent spectatae uir- | |
| tutis milites, properantem in prouinciam prodigia nuntiata | |
| atque eorum procuratio Romae tenuerunt. de caelo tacta | 2.1 |
| erant uia publica Ueis, forum et aedes Iouis Lanuui, Herculis | |
| aedes Ardeae, Capuae murus et turres et aedes quae Alba | |
| dicitur; caelum ardere uisum erat Arreti; terra Uelitris trium | 3.1 |
| iugerum spatio cauerna ingenti desederat; Suessae Auruncae | |
| nuntiabant agnum cum duobus capitibus natum et Sinuessae | |
| porcum <cum> humano capite. eorum prodigiorum causa | 4.1 |
| supplicatio unum diem habita, et consules rebus diuinis | |
| operam dederunt placatisque diis in prouincias profecti sunt: | |
| Aelius cum Heluio praetore in Galliam; exercitumque ab | 5.1 |
| L. Lentulo acceptum, quem dimittere debebat, praetori | |
| tradidit, ipse nouis legionibus quas secum adduxerat bellum | |
| gesturus; neque memorabilis rei quicquam gessit. | |
| T. Quinctius alter consul maturius quam priores soliti | 6.1 |
| erant consules a Brundisio cum tramisisset, Corcyram tenuit | |
| cum octo milibus peditum, equitibus quingentis. ab Corcyra | 7.1 |
| in proxima Epiri quinqueremi traiecit et in castra Romana | |
| magnis itineribus contendit. inde Uillio dimisso paucos | 8.1 |
| moratus dies, dum se copiae ab Corcyra adsequerentur, con- | |
| silium habuit, utrum recto itinere per castra hostium uim | |
| facere conaretur an ne temptata quidem re tanti laboris ac | 9.1 |
| periculi per Dassaretios potius Lyncumque tuto circuitu | |
| Macedoniam intraret; uicissetque ea sententia ni timuisset | 10.1 |
| ne, cum a mari longius recessisset emisso e manibus hoste, | |
| si, quod antea fecerat, solitudinibus siluisque se tutari rex | |
| uoluisset, sine ullo effectu aestas extraheretur. utcumque | 11.1 |
| esset igitur illo ipso tam iniquo loco adgredi hostem placuit. | |
| sed magis fieri id placebat quam quomodo fieret satis ex- | |
| pediebant; |