| diesque quadraginta sine ullo conatu sedentes in | 32.10.1.1 |
| conspectu hostium absumpserant. | |
| inde spes data Philippo est per Epirotarum gentem tem- | |
| ptandae pacis; habitoque concilio delecti ad eam rem agendam | 2.1 |
| Pausanias praetor et Alexander magister equitum consulem | |
| et regem, ubi in artissimas ripas Aous cogitur amnis, in con- | |
| loquium adduxerunt. summa postulatorum consulis erat: | 3.1 |
| praesidia ex ciuitatibus rex deduceret; iis quorum agros | |
| urbesque populatus esset, redderet res quae comparerent; | |
| ceterorum aequo arbitrio aestimatio fieret. Philippus aliam | 4.1 |
| aliarum ciuitatium condicionem esse respondit: quas ipse | |
| cepisset, eas liberaturum; quae sibi traditae a maioribus es- | |
| sent, earum hereditaria ac iusta possessione non excessurum. | |
| si quas quererentur belli clades eae ciuitates cum quibus | 5.1 |
| bellatum foret, arbitro quo uellent populorum cum quibus | |
| pax utrisque fuisset se usurum. consul nihil ad id quidem | 6.1 |
| arbitro aut iudice opus esse dicere: cui enim non apparere | |
| ab eo qui prior arma intulisset iniuriam ortam, nec Philippum | |
| ab ullis bello lacessitum priorem uim omnibus fecisse? inde | 7.1 |
| cum ageretur quae ciuitates liberandae essent, Thessalos | |
| primos omnium nominauit consul. ad id uero adeo ac- | |
| census indignatione est rex ut exclamaret 'quid uicto grauius | |
| imperares, T. Quincti?' atque ita se ex conloquio proripuit; et | 8.1 |
| temperatum aegre est quin missilibus, quia dirempti medio | |
| amni fuerant, pugnam inter se consererent. postero die per | 9.1 |
| excursiones ab stationibus primo in planitie satis ad id patenti | |
| multa leuia commissa proelia sunt; deinde recipientibus se | 10.1 |
| regiis in arta et confragosa loca auiditate accensi certaminis eo | |
| quoque Romani penetrauere. pro his ordo et militaris disciplina | 11.1 |
| et genus armorum erat, aptum tegendis corporibus; pro hoste | |
| loca et catapultae ballistaeque in omnibus prope rupibus | |
| quasi in muro dispositae. multis hinc atque illinc uolneribus | 12.1 |
| acceptis cum etiam, ut in proelio iusto, aliquot cecidissent, | |
| nox pugnae finem fecit. |