| interim die tertio cum uerticem quem petierant Romani | 32.12.1.1 |
| cepisse ac tenere se fumo significarent, tum uero trifariam | |
| diuisis copiis consul ualle media cum militum robore succedit, | |
| cornua dextra laeuaque admouet castris; nec segnius hostes | |
| obuiam eunt. et dum auiditate certaminis prouecti extra | 2.1 |
| munitiones pugnant, haud paulo superior est Romanus miles | |
| et uirtute et scientia et genere armorum: postquam multis | 3.1 |
| uolneratis interfectisque recepere se regii in loca aut muni- | |
| mento aut natura tuta, uerterat periculum in Romanos | |
| temere in loca iniqua nec faciles ad receptum angustias pro- | |
| gressos. neque impunita temeritate inde recepissent sese, ni | 4.1 |
| clamor primum ab tergo auditus, dein pugna etiam coepta | |
| amentes repentino terrore regios fecisset. pars in fugam | 5.1 |
| effusi sunt; pars magis quia locus fugae deerat quam quod | |
| animi satis esset ad pugnam cum substitissent, ab hoste et a | |
| fronte et ab tergo urgente circumuenti sunt. deleri totus | 6.1 |
| exercitus potuit si fugientes persecuti uictores essent; sed | 7.1 |
| equitem angustiae locorumque asperitas, peditem armorum | |
| grauitas impediit. rex primo effuse ac sine respectu fugit; | 8.1 |
| dein quinque milium spatium progressus cum ex iniquitate | |
| locorum, id quod erat, suspicatus esset sequi non posse hostem, | |
| substitit in tumulo quodam dimisitque suos per omnia iuga | |
| uallesque qui palatos in unum colligerent. non plus duobus | 9.1 |
| milibus hominum amissis cetera omnis multitudo, uelut | |
| signum aliquod secuta, in unum cum conuenisset, frequenti | |
| agmine petunt Thessaliam. Romani quoad tutum fuit in- | 10.1 |
| secuti caedentes spoliantesque caesos castra regia, etiam sine | |
| defensoribus difficili aditu, diripiunt; atque ea nocte in suis | |
| castris manserunt. |