| ceterum Amynander, quia suo militi parum fidebat, petito | 32.14.1.1 |
| a consule modico praesidio cum Gomphos peteret, oppidum | |
| protinus nomine Phaecam, situm inter Gomphos faucesque | |
| angustas quae ab Athamania Thessaliam dirimunt, ui cepit. | |
| inde Gomphos adortus, et per aliquot dies summa ui tuentes | 2.1 |
| urbem, cum iam scalas ad moenia erexisset, eo dem<um> metu | |
| perpulit ad deditionem. haec traditio Gomphorum ingentem | 3.1 |
| terrorem Thessalis intulit. dedidere deinceps sese qui Ar- | |
| genta quique Pherinium et Timarum et Ligynas et Strymonem | |
| et Lampsum habent aliaque castella iuxta ignobilia. | |
| dum Athamanes Aetolique submoto Macedonum metu in | 4.1 |
| aliena uictoria suam praedam faciunt Thessaliaque ab tribus | |
| simul exercitibus incerta quem hostem quemue socium cre- | |
| deret uastatur, consul faucibus quas fuga hostium aperuerat | 5.1 |
| in regionem Epiri transgressus, etsi probe scit cui parti | |
| Charopo principe excepto Epirotae fauissent, tamen quia ab | 6.1 |
| satisfaciendi quoque cura imperata enixe facere uidet, ex | |
| praesenti eos potius quam ex praeterito aestimat habitu et ea | |
| ipsa facilitate ueniae animos eorum in posterum conciliat. | |
| missis deinde nuntiis Corcyram ut onerariae naues in sinum | 7.1 |
| uenirent Ambracium, ipse progressus modicis itineribus | |
| quarto die in monte Cercetio posuit castra, eodem Amy- | |
| nandro cum suis auxiliis adcito, non tam uirium eius egens | 8.1 |
| quam ut duces in Thessaliam haberet. ab eodem consilio et | |
| plerique Epirotarum uoluntarii inter auxilia accepti. |