| primam urbem Thessaliae Phaloriam est adgressus. duo | 32.15.1.1 |
| milia Macedonum in praesidio habebat, qui primo summa ui | |
| restiterunt, quantum arma, quantum moenia tueri poterant; | |
| sed oppugnatio continua, non nocte non die remissa, cum | 2.1 |
| consul in eo uerti crederet ceterorum Thessalorum animos si | |
| primi uim Romanam non sustinuissent, uicit pertinaciam | |
| Macedonum. capta Phaloria legati a Metropoli et a Cierio | 3.1 |
| dedentes urbes uenerunt: uenia iis[dem] petentibus datur; | |
| Phaloria incensa ac direpta est. inde Aeginium petit; quem | 4.1 |
| locum cum uel modico praesidio tutum ac prope inexpu- | |
| gnabilem uidisset, paucis in stationem proximam telis coniectis | |
| ad Gomphorum regionem agmen uertit. degressusque in | 5.1 |
| campos Thessaliae, cum iam omnia exercitui deessent, quia | |
| Epirotarum pepercerat agris, explorato ante utrum Leuca- | |
| dem an sinum Ambracium onerariae tenuissent, frumenta- | |
| tum Ambraciam in uicem cohortes misit; et est iter a | 6.1 |
| Gomphis Ambraciam sicut impeditum ac difficile, ita spatio | |
| perbreui. intra paucos itaque dies transuectis a mari comme- | 7.1 |
| atibus repleta omni rerum copia sunt castra. inde Atragem est | 8.1 |
| profectus. decem ferme milia ab Larisa abest; ex Perrhaebia | |
| oriundi sunt; sita est urbs super Peneum amnem. nihil | 9.1 |
| trepidauere Thessali ad primum aduentum Romanorum; et | |
| Philippus sicut in Thessaliam ipse progredi non audebat, ita | |
| intra Tempe statiuis positis, ut quisque locus ab hoste tempta- | |
| batur praesidia per occasiones submittebat. | 5 |