| cum parum quicquam succederet, consul minime aequo | 32.18.1.1 |
| animo comparationem militum generisque armorum fieri | |
| patiebatur, simul nec maturam expugnandi spem nec ra- | 2.1 |
| tionem procul a mari et in euastatis belli cladibus locis hiber- | |
| nandi ullam cernebat. itaque relicta obsidione, quia nullus | 3.1 |
| in tota Acarnaniae atque Aetoliae ora portus erat qui simul et | |
| omnes onerarias quae commeatum exercitui portabant caperet | |
| et tecta ad hibernandum legionibus praeberet, Anticyra in | 4.1 |
| Phocide in Corinthium uersa sinum ad id opportunissime sita | |
| uisa, quia nec procul Thessalia hostiumque locis aberat et ex | 5.1 |
| aduerso Peloponnesum exiguo maris spatio diuisam, ab tergo | |
| Aetoliam Acarnaniamque, ab lateribus Locridem ac Boeo- | |
| tiam habebat. Phocidis primo impetu Phanoteam sine cer- | 6.1 |
| tamine cepit. Anticyra haud multum in oppugnando morae | |
| praebuit. Ambrysus inde Hyampolisque receptae. Daulis, | 7.1 |
| quia in tumulo excelso sita est, nec scalis nec operibus capi | |
| poterat: lacessendo missilibus eos qui in praesidio erant cum | 8.1 |
| ad excursiones elicuissent, refugiendo in uicem insequendoque | |
| et leuibus sine effectu certaminibus eo neglegentiae et con- | |
| temptus adduxerunt ut cum refugientibus in portam permixti | |
| impetum Romani facerent. et alia ignobilia castella Phocidis | 9.1 |
| terrore magis quam armis in potestatem uenerunt. Elatia | |
| clausit portas nec, nisi ui cogerentur, recepturi moenibus | |
| uidebantur aut ducem aut exercitum Romanum. |