| Elatiam obsidenti consuli rei maioris spes adfulsit, Achaeo- | 32.19.1.1 |
| rum gentem ab societate regia in Romanam amicitiam | |
| auertendi. Cycliadan principem factionis ad Philippum tra- | 2.1 |
| hentium res expulerunt; Aristaenus, qui Romanis gentem | |
| iungi uolebat, praetor erat. classis Romana cum Attalo et | 3.1 |
| Rhodiis Cenchreis stabat parabantque communi omnes con- | |
| silio Corinthum oppugnare. optimum igitur ratus est, | 4.1 |
| priusquam eam rem adgrederentur, legatos ad gentem | |
| Achaeorum mitti pollicentes, si ab rege ad Romanos defecis- | |
| sent, Corinthum contributuros in antiquum gentis concilium. | |
| auctore consule legati a fratre eius L. Quinctio et Attalo et | 5.1 |
| Rhodiis et Atheniensibus ad Achaeos missi. Sicyone datum | |
| est iis concilium. erat autem non admodum simplex habitus | 6.1 |
| inter Achaeos animorum: terrebat Nabis Lacedaemonius, | |
| grauis et adsiduus hostis; horrebant Romana arma; Mace- | 7.1 |
| donum beneficiis et ueteribus et recentibus obligati erant; | |
| regem ipsum suspectum habebant pro eius crudelitate per- | |
| fidiaque, neque ex iis quae tum ad tempus faceret aesti- | 8.1 |
| mantes grauiorem post bellum dominum futurum cernebant. | 9.1 |
| neque solum quid in senatu quisque ciuitatis suae aut in com- | |
| munibus conciliis gentis pro sententia dicerent ignorabant, | |
| sed ne ipsis quidem secum cogitantibus quid uellent aut quid | 10.1 |
| op<timum pu>tarent satis constabat. ad homines ita incertos | |
| introductis legatis potestas dicendi facta est. Romanus pri- | 11.1 |
| mum legatus L. Calpurnius, deinde Attali regis legati, post | |
| eos Rhodii disseruerunt; Philippi deinde legatis potestas | 12.1 |
| dicendi facta est; postremi Athenienses, ut refellerent Mace- | |
| donum dicta, auditi sunt. ii fere atrocissime in regem, quia | |
| nulli nec plura nec tam acerba passi erant, inuecti sunt. et | 13.1 |
| illa quidem contio sub occasum solis tot legatorum perpetuis | |
| orationibus die absumpto dimissa est. |