| postero die aduocatur concilium; ubi cum per praeconem, | 32.20.1.1 |
| sicut Graecis mos est, suadendi si quis uellet potestas a magi- | |
| stratibus facta esset nec quisquam prodiret, diu silentium | |
| aliorum alios intuentium fuit. neque mirum si, quibus sua | 2.1 |
| sponte uolutantibus res inter se repugnantes obtorpuerant | |
| quodam modo animi, eos orationes quoque insuper turbaue- | |
| rant utrimque quae difficilia essent promendo admonendoque | |
| per totum diem habitae. tandem Aristaenus praetor Achae- | 3.1 |
| orum, ne tacitum concilium dimitteret, 'ubi' inquit 'illa | |
| certamina animorum, Achaei, sunt, quibus in conuiuiis et | |
| circulis, cum de Philippo et Romanis mentio incidit, uix | |
| manibus temperatis? nunc in concilio ad eam rem unam | 4.1 |
| indicto, cum legatorum utrimque uerba audieritis, cum re- | |
| ferant magistratus, cum praeco ad suadendum uocet, ob- | |
| mutuistis. si non cura salutis communis, ne studia quidem, | 5.1 |
| quae in hanc aut in illam partem animos uestros inclinarunt, uo- | |
| cem cuiquam possunt exprimere? cum praesertim nemo tam | 6.1 |
| hebes sit qui ignorare possit dicendi ac suadendi quod quisque | |
| aut uelit aut optimum putet nunc occasionem esse, priusquam | |
| quicquam decernamus: ubi semel decretum erit, omnibus id, | |
| etiam quibus ante displicuerit, pro bono atque utili fore de- | 5 |
| fendendum.' haec adhortatio praetoris non modo quemquam | 7.1 |
| unum elicuit ad suadendum sed ne fremitum quidem aut | |
| murmur contionis tantae ex tot populis congregatae mouit. |