| tum Aristaenus praetor rursus: 'non magis consilium | 32.21.1.1 |
| uobis, principes Achaeorum, deest quam lingua; sed suo | |
| quisque periculo in commune consultum non uult. forsitan | |
| ego quoque tacerem, si priuatus essem: nunc praetori uideo | |
| aut non dandum concilium legatis fuisse aut non sine re- | 5 |
| sponso eos dimittendos esse; respondere autem nisi ex uestro | 2.1 |
| decreto qui possum? et quoniam nemo uestrum qui in hoc | |
| concilium aduocati estis pro sententia quicquam dicere uult | |
| aut audet, orationes legatorum hesterno die dictas pro sen- | |
| tentiis percenseamus, perinde ac non postulauerint quae e | 3.1 |
| re sua essent sed suaserint quae nobis censerent utilia esse. | |
| Romani Rhodiique et Attalus societatem amicitiamque | 4.1 |
| nostram petunt et in bello quod aduersus Philippum gerunt | |
| se a nobis adiuuari aequum censent. Philippus societatis secum | 5.1 |
| admonet et iuris iurandi et modo postulat ut secum stemus, | |
| modo ne intersimus armis contentum ait se esse. nulline | 6.1 |
| uenit in mentem cur qui nondum socii sunt plus petant quam | |
| socius? non fit hoc neque modestia Philippi neque im- | |
| pudentia Romanorum, Achaei: fortuna et dat fiduciam postu- | 7.1 |
| lantibus et demit. Philippi praeter legatum uidemus nihil; | |
| Romana classis ad Cenchreas stat urbium Euboeae spolia prae | |
| se ferens, consulem legionesque eius, exiguo maris spatio | |
| diiunctas, Phocidem ac Locridem peruagantes uidemus: | 5 |
| miramini cur diffidenter Cleomedon legatus Philippi ut pro | 8.1 |
| rege arma caperemus aduersus Romanos modo egerit? qui, | 9.1 |
| si ex eodem foedere ac iure iurando cuius nobis religionem | |
| iniciebat rogemus eum ut nos Philippus et ab Nabide ac | |
| Lacedaemoniis et ab Romanis defendat, non modo prae- | |
| sidium quo tueatur nos sed ne quid respondeat quidem nobis | 5 |
| sit inuenturus, non hercule magis quam ipse Philippus priore | 10.1 |
| anno, qui pollicendo se aduersus Nabidem bellum gesturum | |
| cum temptasset nostram iuuentutem hinc in Euboeam ex- | |
| trahere, postquam nos neque decernere id sibi praesidium | 11.1 |
| neque uelle inligari Romano bello uidit, oblitus societatis | |
| eius quam nunc iactat uastandos depopulandosque Nabidi ac | |
| Lacedaemoniis reliquit. ac mihi quidem minime conueniens | 12.1 |
| inter se oratio Cleomedontis uisa est. eleuabat Romanum | |
| bellum euentumque eius eundem fore qui prioris belli quod | |
| cum Philippo gesserint dicebat. cur igitur nostrum ille | 13.1 |
| auxilium absens petit potius quam praesens nos, socios ueteres, | |
| simul ab Nabide ac Romanis tueatur? nos dico? quid ita pas- | |
| sus est Eretriam Carystumque capi. quid ita tot Thessaliae | |
| urbes? quid ita Locridem Phocidemque? quid ita nunc | 14.1 |
| Elatiam oppugnari patitur? cur excessit faucibus Epiri clau- | |
| strisque illis inexpugnabilibus super Aoum amnem relictoque | |
| quem insidebat saltu penitus in regnum abiit? aut ui aut | |
| metu aut uoluntate. si sua uoluntate tot socios reliquit | 15.1 |
| hostibus diripiendos, qui recusare potest quin et socii sibi | |
| consulant? si metu, nobis quoque ignoscat timentibus; si | 16.1 |
| uictus armis cessit, Achaei Romana arma sustinebimus, | |
| Cleomedon, quae uos Macedones non sustinuistis? an tibi | |
| potius credamus Romanos non maioribus copiis nec uiribus | |
| nunc bellum gerere quam antea gesserint, potius quam res | 5 |
| ipsas intueamur? Aetolos tum classe adiuuerunt; nec duce | 17.1 |
| consulari nec exercitu bellum gesserunt; sociorum Philippi | |
| maritimae tum urbes in terrore ac tumultu erant; medi- | |
| terranea adeo tuta ab armis Romanis fuerunt ut Philippus | |
| Aetolos nequiquam opem Romanorum implorantes depopu- | 5 |
| laretur: nunc autem defuncti bello Punico Romani, quod | 18.1 |
| per sedecim annos uelut intra uiscera Italiae tolerauerunt, | |
| non praesidium Aetolis bellantibus miserunt sed ipsi duces | |
| belli arma terra marique simul Macedoniae intulerunt. | |
| tertius iam consul summa ui gerit bellum. Sulpicius in ipsa | 19.1 |
| Macedonia congressus fudit fugauitque regem, partem | |
| opulentissimam regni eius depopulatus: nunc Quinctius tenen- | 20.1 |
| tem claustra Epiri, natura loci, munimentis exercituque | |
| fretum castris exuit, fugientem in Thessaliam persecutus | |
| praesidia regia sociasque urbes eius prope in conspectu regis | |
| ipsius expugnauit. | 5 |
| 'ne sint uera quae Atheniensis modo legatus de crudelitate, | 21.1 |
| auaritia, libidine regis disseruit; nihil ad nos pertineant quae | |
| in terra Attica scelera in superos inferosque deos sunt admissa, | |
| multo minus quae Ciani Abydenique, qui procul ab nobis ab- | 22.1 |
| sunt, passi sunt; nostrorum ipsi uolnerum, si uultis, obliui- | |
| scamur, caedes direptionesque bonorum Messenae in media | 23.1 |
| Peloponneso factas et hospitem Cyparissiae Charitelen contra | |
| ius omne ac fas inter epulas prope ipsas occisum et Aratum | |
| patrem filiumque Sicyonios, cum senem infelicem parentem | |
| etiam appellare solitus esset, interfectos, filii etiam uxorem | 24.1 |
| libidinis causa in Macedoniam asportatam; cetera stupra | |
| uirginum matronarumque obliuioni dentur. ne sit cum | 25.1 |
| Philippo res, cuius crudelitatis metu obmutuistis omnes— | |
| nam quae alia tacendi aduocatis in concilium causa est?—: | |
| cum Antigono, mitissimo ac iustissimo rege et de nobis omni- | |
| bus optime merito, existimemus disceptationem esse, num id | 5 |
| postularet facere nos quod fieri non posset? paeneinsula est | 26.1 |
| Peloponnesus, angustis Isthmi faucibus continenti adhaerens, | |
| nulli apertior neque opportunior quam nauali bello. si | 27.1 |
| centum tectae naues et quinquaginta leuiores apertae et | |
| triginta Issaici lembi maritimam oram uastare et expositas | |
| prope in ipsis litoribus urbes coeperint oppugnare, in mediter- | |
| raneas scilicet nos urbes recipiemus, tamquam non intestino | 5 |
| et haerente in ipsis uisceribus uramur bello? cum terra Nabis | 28.1 |
| et Lacedaemonii mari classis Romana urgebunt, unde regiam | |
| societatem et Macedonum praesidia implorem<us>? an ipsi | |
| nostris armis ab hoste Romano tutabimur urbes quae op- | |
| pugnabuntur? egregie enim Dymas priore bello sumus tutati. | 5 |
| satis exemplorum nobis clades alienae praebent: ne quaera- | 29.1 |
| mus quem ad modum ceteris exemplo simus. | |
| 'nolite, quia ultro Romani petunt amicitiam, id quod op- | 30.1 |
| tandum uobis ac summa ope petendum erat fastidire. metu | 31.1 |
| enim uidelicet compulsi et deprensi in aliena terra, quia sub | |
| umbra uestri auxilii latere uolunt, in societatem uestram | |
| confugiunt ut portibus uestris recipiantur, ut commeatibus | |
| utantur. mare in potestate habent; terras quascumque | 32.1 |
| adeunt extemplo dicionis suae faciunt; quod rogant, cogere | |
| possunt; quia pepercisse uobis uolunt, committere uos cur | |
| pereatis non patiuntur. nam quod Cleomedon modo tam- | 33.1 |
| quam mediam et tutissimam uobis uiam consilii, ut quie- | |
| sceretis abstineretisque armis, ostendebat, ea non media sed | |
| nulla uia est. etenim praeterquam quod aut accipienda aut | 34.1 |
| aspernanda uobis Romana societas est, quid aliud quam nus- | |
| quam gratia stabili, uelut qui euentum expectauerimus ut | |
| fortunae adplicaremus nostra consilia, praeda uictoris erimus? | |
| nolite, si quod omnibus uotis petendum erat ultro offertur, | 35.1 |
| fastidire. non quemadmodum hodie utrumque uobis licet, | |
| sic semper liciturum est: nec saepe nec diu eadem occasio erit. | |
| liberare uos a Philippo iam diu magis uultis quam audetis. | 36.1 |
| sine uestro labore et periculo qui uos in libertatem uindicarent | |
| cum magnis classibus exercitibusque mare traiecerunt. hos si | 37.1 |
| socios aspernamini, uix mentis sanae estis; sed aut socios aut | |
| hostes habeatis oportet. |