| secundum orationem praetoris murmur ortum aliorum | 32.22.1.1 |
| cum adsensu, aliorum inclementer adsentientes increpantium; | |
| et iam non singuli tantum sed populi uniuersi inter se alter- | 2.1 |
| cabantur. tum inter magistratus gentis—damiurgos uocant, | |
| decem numero creantur—certamen nihilo segnius quam inter | |
| multitudinem esse. quinque relaturos de societate Romana se | 3.1 |
| aiebant suffragiumque daturos; quinque lege cautum testa- | |
| bantur ne quid quod aduersus Philippi societatem esset aut | |
| referre magistratibus aut decernere concilio ius esset. is | |
| quoque dies iurgiis est consumptus. | 5 |
| supererat unus iusti concilii dies; tertio enim lex iube- | 4.1 |
| bat decretum fieri; in quem adeo exarsere studia ut uix | |
| parentes ab liberis temperauerint. Pisias Pellenensis erat: | 5.1 |
| filium damiurgum nomine Memnonem habebat, partis eius | |
| quae decretum recitari perrogarique sententias prohibebat. | |
| is diu obtestatus filium ut consulere Achaeos communi saluti | 6.1 |
| pateretur neu pertinacia sua gentem uniuersam perditum | |
| iret, postquam parum proficiebant preces, iuratus se eum sua | 7.1 |
| manu interempturum nec pro filio sed pro hoste habiturum | |
| minis peruicit ut postero die coniungeret iis se qui referebant. | |
| qui cum plures facti referrent, omnibus fere populis haud | 8.1 |
| dubie adprobantibus relationem ac prae se ferentibus quid | |
| decreturi essent, Dymaei ac Megalopolitani et quidam Ar- | 9.1 |
| giuorum, priusquam decretum fieret, consurrexerunt ac re- | |
| liquerunt concilium neque mirante ullo nec improbante. | |
| nam Megalopolitanos auorum memoria pulsos ab Lace- | 10.1 |
| daemoniis restituerat in patriam Antigonus, et Dymaeis | |
| captis nuper direptisque ab exercitu Romano, cum redimi | |
| eos ubicumque seruirent Philippus iussisset, non libertatem | |
| modo sed etiam patriam reddiderat; iam Argiui, praeter- | 11.1 |
| quam quod Macedonum reges ab se oriundos credunt, priuatis | |
| etiam hospitiis familiarique amicitia plerique inligati Philippo | |
| erant. ob haec concilio quod inclinauerat ad Romanam socie- | 12.1 |
| tatem iubendam excesserunt ueniaque iis huius secessionis | |
| fuit et magnis et recentibus obligatis beneficiis. |