| ceteri populi Achaeorum cum sententias perrogarentur, | 32.23.1.1 |
| societatem cum <Attalo> ac Rhodiis praesenti decreto con- | |
| firmarunt: cum Romanis, quia iniussu populi non poterat | 2.1 |
| rata esse, in id tempus quo Romam mitti legati possent dilata | |
| est; in praesentia tres legatos ad L. Quinctium mitti placuit | 3.1 |
| et exercitum omnem Achaeorum ad Corinthum admoueri | |
| captis Cenchreis iam urbem ipsam Quinctio oppugnante. | |
| et hi quidem e regione portae quae fert Sicyonem posue- | 4.1 |
| runt castra. Romani <in> Cenchreas uersam partem urbis, | |
| Attalus traducto per Isthmum exercitu ab Lechaeo alterius | |
| maris portu oppugnabant, primo segnius, sperantes sedi- | |
| tionem intus fore inter oppidanos ac regium praesidium. | 5 |
| postquam uno animo omnes et Macedones tamquam com- | 5.1 |
| munem patriam tuebantur et Corinthii ducem praesidii | |
| Androsthenen haud secus quam ciuem et suffragio creatum | |
| suo imperio in se uti patiebantur, omnis inde spes <op>pu- | 6.1 |
| gnantibus in ui et armis et operibus erat. undique aggeres | |
| haud facili aditu ad moenia admouebantur. aries ex ea parte | 7.1 |
| quam Romani oppugnabant aliquantum muri diruerat; in | |
| quem locum, quia nudatus munimento erat, protegendum | |
| armis cum Macedones concurrerent, atrox proelium inter | |
| eos ac Romanos ortum est. ac primo multitudine facile ex- | 8.1 |
| pellebantur Romani; adsumptis deinde Achaeorum Attalique | |
| auxiliis aequabant certamen, nec dubium erat quin Mace- | |
| donas Graecosque facile loco pulsuri fuerint. transfugarum | 9.1 |
| Italicorum magna multitudo erat, pars ex Hannibalis exercitu | |
| metu poenae a Romanis Philippum secuta, pars nauales socii | |
| relictis nuper classibus ad spem honoratioris militiae trans- | |
| gressi: hos desperata salus, si Romani uicissent, ad rabiem | 5 |
| magis quam audaciam accendebat. | |
| promunturium est aduersus Sicyonem Iunonis quam uocant | 10.1 |
| Acraeam, in altum excurrens; traiectus inde Corinthum | |
| septem fere milium passuum. eo Philocles regius et ipse prae- | 11.1 |
| fectus mille et quingentos milites per Boeotiam duxit; | |
| praesto fuere ab Corintho lembi qui praesidium id acceptum | |
| Lechaeum traicerent. auctor erat Attalus incensis operibus | 12.1 |
| omittendae extemplo oppugnationis: pertinacius Quinctius | |
| [Romanus] in incepto perstabat. is quoque ut pro omnibus | |
| portis disposita uidet praesidia regia nec facile erumpentium | |
| impetus sustineri posse, in Attali sententiam concessit. ita | 13.1 |
| inrito incepto dimissis Achaeis reditum ad naues est: Attalus | |
| Piraeum, Romani Corcyram petierunt. |