| dum haec ab nauali exercitu geruntur, consul in Phocide | 32.24.1.1 |
| ad Elatiam castris positis primo conloquiis rem per principes | |
| Elatensium temptauit. postquam nihil esse in manu sua et | 2.1 |
| plures ualidioresque esse regios quam oppidanos responde- | |
| batur, tum simul ab omni parte operibus armisque urbem est | |
| adgressus. ariete admoto cum quantum inter <duas> turres | 3.1 |
| muri erat prorutum cum ingenti fragore ac strepitu nudasset | |
| urbem, simul et cohors Romana per apertum recenti strage | |
| iter inuasit, et ex omnibus oppidi partibus relictis suis quisque | 4.1 |
| stationibus in eum qui premebatur impetu hostium locum | |
| concurrerunt. eodem tempore Romani et ruinas muri | 5.1 |
| superuadebant et scalas ad stantia moenia inferebant; et dum | |
| in unam partem oculos animosque hostium certamen auer- | |
| terat, pluribus locis scalis capitur murus armatique in urbem | |
| transcenderunt. quo tumultu audito territi hostes relicto | 6.1 |
| quem conferti tuebantur loco in arcem omnes, inermi quoque | |
| sequente turba, confugerunt. ita urbe potitur consul; qua | 7.1 |
| direpta missis in arcem qui uitam regiis si inermes abire | |
| uellent, libertatem Elatensibus pollicerentur fideque in haec | |
| data, post dies paucos arcem recipit. |