| ceterum aduentu in Achaiam Philoclis regii praefecti non | 32.25.1.1 |
| Corinthus tantum liberata obsidione sed Argiuorum quoque | |
| ciuitas per quosdam principes Philocli prodita est temptatis | |
| prius animis plebis. mos erat comitiorum die primo uelut | 2.1 |
| ominis causa praetores pronuntiare Iouem Apollinemque et | |
| Herculem: additum lege erat ut his Philippus rex adiceretur. | |
| cuius nomen post pactam cum Romanis societatem quia prae- | 3.1 |
| co non adiecit, fremitus primo multitudinis ortus, deinde cla- | 4.1 |
| mor subicientium Philippi nomen iubentiumque legitimum | |
| honorem usurpare, donec cum ingenti adsensu nomen recita- | |
| tum est. huius fiducia fauoris Philocles arcessitus nocte | 5.1 |
| occupat collem imminentem urbi—Larisam eam arcem | |
| uocant—positoque ibi praesidio cum lucis principio signis | |
| infestis ad subiectum arci forum uaderet, instructa acies ex | |
| aduerso occurrit. praesidium erat Achaeorum, nuper im- | 6.1 |
| positum, quingenti fere iuuenes delecti omnium ciuitatium; | |
| Aenesidemus Dymaeus praeerat. ad hos orator a praefecto | 7.1 |
| regio missus qui excedere urbe iuberet—neque enim pares | |
| eos oppidanis solis, qui idem quod Macedones sentirent, | |
| nedum adiunctis Macedonibus esse, quos ne Romani quidem | |
| ad Corinthum sustinuissent—primo nihil nec ducem nec | 5 |
| ipsos mouit; post paulo, ut Argiuos quoque armatos ex parte | 8.1 |
| altera uenientes magno agmine uiderunt, certam perniciem | |
| cernentes omnem tamen casum, si pertinacior dux fuisset, | |
| uidebantur subituri. Aenesidemus, ne flos Achaeorum iuuen- | 9.1 |
| tutis simul cum urbe amitteretur, pactus a Philocle ut abire | |
| illis liceret, ipse quo loco steterat armatus cum paucis clienti- | |
| bus non excessit. missus a Philocle qui quaereret quid sibi | 10.1 |
| uellet: nihil statu moto, cum proiecto prae se clipeo staret, in | |
| praesidio creditae urbis moriturum se armatum respondit. tum | |
| iussu praefecti a Thraecibus coniecta tela interfectique omnes. | |
| et post pactam inter Achaeos ac Romanos societatem duae | 11.1 |
| nobilissimae urbes, Argi et Corinthus, in potestate regis erant. | |
| haec ea aestate ab Romanis in Graecia terra marique gesta. | 12.1 |