| in Gallia nihil sane memorabile ab Sex. Aelio consule | 32.26.1.1 |
| gestum. cum duos exercitus in prouincia habuisset, unum | 2.1 |
| retentum quem dimitti oportebat, cui L. Cornelius proconsul | |
| praefuerat—ipse ei C. Heluium praetorem praefecit—, | |
| alterum quem in prouinciam adduxit, totum prope annum | 3.1 |
| Cremonensibus Placentinisque cogendis redire in colonias, | |
| unde belli casibus dissipati erant, consumpsit. | |
| quemadmodum Gallia praeter spem quieta eo anno fuit, | 4.1 |
| ita circa urbem seruilis prope tumultus est excitatus. obsides | 5.1 |
| Carthaginiensium Setiae custodiebantur: cum iis ut prin- | |
| cipum liberis magna uis seruorum erat; augebant eorum | 6.1 |
| numerum, ut ab recenti Africo bello, et ab ipsis Setinis ca- | |
| ptiua aliquot nationis eius empta ex praeda mancipia. cum | 7.1 |
| coniurationem fecissent, missis ex eo numero primum qui in | |
| Setino agro, deinde circa Norbam et Cerceios seruitia sollici- | |
| tarent, satis iam omnibus praeparatis, ludis qui Setiae prope | |
| diem futuri erant spectaculo intentum populum adgredi | 5 |
| statuerant, Setia per caedem et repentinum tumultum capta | 8.1 |
| Norbam et Cerceios occupare <. . . ut obsides captiuosque | |
| Carthaginiensium custodia soluerent et sibi adiungerent ea | |
| quae cum iis erant> seruitia. huius rei tam foedae indicium | |
| Romam ad L. Cornelium Lentulum praetorem urbanum de- | 5 |
| latum est. serui duo ante lucem ad eum uenerunt atque | 9.1 |
| ordine omnia quae acta futuraque erant exposuerunt. quibus | 10.1 |
| domi custodiri iussis praetor senatu uocato edoctoque quae | |
| indices adferrent, proficisci ad eam coniurationem quaeren- | |
| dam atque opprimendam iussus, cum quinque legatis pro- | 11.1 |
| fectus obuios in agris sacramento rogatos arma capere et | |
| sequi cogebat. hoc tumultuario dilectu duobus milibus ferme | 12.1 |
| hominum armatis Setiam omnibus quo pergeret ignaris uenit. | |
| ibi raptim principibus coniurationis comprehensis fuga | 13.1 |
| seruorum ex oppido facta est. dimissis deinde per agros qui | |
| uestigarent <fugitiuos . . ipse praetor quaestionem exercuit | |
| . . . de duobus ferme milibus hominum supplicium sumpsit | |
| . . .>. egregia duorum opera seruorum indicum et unius liberi | 14.1 |
| fuit. ei centum milia grauis aeris dari patres iusserunt, ser- | |
| uis uicena quina milia aeris et libertatem: pretium eorum | |
| ex aerario solutum est dominis. | |
| haud ita multo post ex eiusdem coniurationis reliquiis | 15.1 |
| nuntiatum est seruitia Praeneste occupatura. eo L. Cornelius | 16.1 |
| praetor profectus de quingentis fere hominibus qui in ea noxa | |
| erant supplicium sumpsit. in timore ciuitas fuit obsides | |
| captiuosque Poenorum ea moliri. itaque et Romae uigiliae | 17.1 |
| per uicos seruatae iussique circumire eas minores magistratus | |
| et triumuiri carceris lautumiarum intentiorem custodiam | |
| habere iussi; et circa nomen Latinum a praetore litterae | 18.1 |
| missae ut et obsides in priuato seruarentur neque in publicum | |
| prodeundi facultas daretur et captiui ne minus decem pondo | |
| compedibus uincti in nulla alia quam in carceris publici | |
| custodia essent. | 5 |