| eodem anno legati ab rege Attalo coronam auream ducen- | 32.27.1.1 |
| tum quadraginta sex pondo in Capitolio posuerunt gratiasque | |
| senatui egere quod Antiochus legatorum Romanorum aucto- | |
| ritate motus finibus Attali exercitum deduxisset. | |
| eadem aestate equites ducenti et elephanti decem et tritici | 2.1 |
| modium ducenta milia ab rege Masinissa ad exercitum qui in | |
| Graecia erat peruenerunt. item ex Sicilia Sardiniaque magni | |
| commeatus et uestimenta exercitui missa. Siciliam M. Mar- | 3.1 |
| cellus, Sardiniam M. Porcius Cato obtinebat, sanctus et | |
| innocens, asperior tamen in faenore coercendo habitus; | |
| fugatique ex insula faeneratores et sumptus quos in cultum | 4.1 |
| praetorum socii facere soliti erant circumcisi aut sublati. | |
| Sex. Aelius consul ex Gallia comitiorum causa Romam cum | 5.1 |
| redisset, creauit consules C. Cornelium Cethegum et Q. | |
| Minucium Rufum. biduo post praetorum comitia habita. sex | 6.1 |
| praetores illo anno primum creati crescentibus iam prouinciis | |
| et latius patescente imperio; creati autem hi: L. Manlius | 7.1 |
| Uolso C. Sempronius Tuditanus M. Sergius Silus M. Heluius | |
| M. Minucius Rufus L. Atilius—Sempronius et Heluius ex | |
| iis aediles plebis erant—; curules aediles Q. Minucius | 8.1 |
| Thermus et Ti. Sempronius Longus. ludi Romani eo anno | |
| quater instaurati. |