| C. Cornelio et Q. Minucio consulibus omnium primum | 32.28.1.1 |
| de prouinciis consulum praetorumque actum. prius de prae- | 2.1 |
| toribus transacta res quae transigi sorte poterat: urbana | |
| Sergio, peregrina iurisdictio Minucio obtigit; Sardiniam | |
| Atilius, Siciliam Manlius, Hispanias Sempronius citeriorem, | |
| Heluius ulteriorem est sortitus. consulibus Italiam Mace- | 3.1 |
| doniamque sortiri parantibus L. Oppius et Q. Fuluius tribuni | |
| plebis impedimento erant, quod longinqua prouincia Mace- | |
| donia esset neque ulla alia res maius bello impedimentum ad | 4.1 |
| eam diem fuisset quam quod uixdum incohatis rebus in ipso | |
| conatu gerendi belli prior consul reuocaretur: quartum iam | 5.1 |
| annum esse ab decreto Macedonico bello; quaerendo regem | |
| et exercitum eius Sulpicium maiorem partem anni absum- | |
| psisse; Uillium congredientem cum hoste infecta re reuocatum; | |
| Quinctium rebus diuinis Romae maiorem partem anni reten- | 6.1 |
| tum ita gessisse tamen res ut, si aut maturius in prouinciam | |
| uenisset aut hiems magis sera fuisset, potuerit debellare: nunc | 7.1 |
| prope in hiberna profectum ita comparare dici bellum ut, | |
| nisi successor impediat, perfecturus aestate proxima uideatur. | |
| his orationibus peruicerunt ut consules in senatus auctoritate | 8.1 |
| fore dicerent se, si idem tribuni plebis facerent. permittenti- | |
| bus utrisque liberam consultationem patres consulibus am- | |
| bobus Italiam prouinciam decreuerunt, T. Quinctio proro- | 9.1 |
| garunt imperium donec successor ex senatus consulto uenisset. | |
| consulibus binae legiones decretae et ut bellum cum Gallis | |
| Cisalpinis qui defecissent a populo Romano gererent. Quinctio | 10.1 |
| in Macedoniam supplementum decretum, sex milia peditum, | |
| trecenti equites, sociorum naualium milia tria. praeesse eidem | 11.1 |
| cui praeerat classi L. Quinctius Flamininus iussus. prae- | |
| toribus in Hispanias octona milia peditum socium ac nominis | |
| Latini data et quadringeni equites, ut dimitterent ueterem ex | |
| Hispaniis militem; et terminare iussi qua ulterior citeriorue | 5 |
| prouincia seruaretur. Macedoniae legatos P. Sulpicium et | 12.1 |
| P. Uillium, qui consules in ea prouincia fuerant, adiecerunt. |